De Trinitate libri XII 4.25.1
Referuntur et alia visa, dicta, gesta. --Scriptura et per Abraham, Deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quoque Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt viri tres. Abraham conspectis tribus unum adorat, et Dominum confitetur.
PL 10, 115A他の幻、言葉、行いも語られる。――聖書は、アブラハムを通しても、語る者が神であることを示す。アブラハムにも、子イサクが約束される。その後、三人の男が立ち現れる。アブラハムは三人を見て、一人を礼拝し、主と告白する。
De Trinitate libri XII 4.25.2
Scriptura adstitisse viros tres edidit: sed patriarcha non ignorat qui et adorandus sit et confitendus. Indiscreta assistentium species est; sed ille Dominum suum fidei oculis et visu mentis agnovit.
PL 10, 115A聖書は三人の男が立っていたと告げたが、族長は、誰を礼拝し告白すべきかを知らないわけではなかった。立っている者たちの姿は区別がつかないが、彼は自らの主を、信仰の目と精神の視覚によって見分けたのである。
De Trinitate libri XII 4.25.3
Dehinc sequitur: Et dixit ei, Revertens veniam ad te ad hoc tempus in futurum, et habebit filium Sara uxor tua (Gen. XVIII, 10) . Et post haec dixit ei Dominus, Non celabo ego Abraham puerum meum quae facturus sum (Ibid., 17) .
PL 10, 115B続いてこう書かれている。「彼は彼に言った、私は、来たるこの時期に戻って汝のもとに来る、汝の妻サラには子が生まれる」(創世記18:10)。そしてこの後、主は彼に言った、「私は、私がなそうとしていることを、私の僕アブラハムに隠すだろうか」(創世記18:17)。
De Trinitate libri XII 4.25.4
Et rursum: Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde (Ibid., 20) .
PL 10, 115Bさらにまた、「主は言った、ソドムとゴモラの叫びは満ち、その罪はきわめて大きい」(創世記18:20)。
De Trinitate libri XII 4.25.5
Et rursum post multum alium sermonem, quem brevitatis studio praetermittimus, cum de justis una cum injustis perdendis Abraham esset sollicitus, ait: Nequaquam, qui judicas terram, facies hoc judicium.
PL 10, 115Bさらにまた、簡潔さを求めて我々が省略する長い別の語りののち、アブラハムは、義人を不義の者とともに滅ぼすことを案じて言った。「決して、地を裁く者よ、汝はこの裁きをしないであろう。」
De Trinitate libri XII 4.25.6
Et dixit Dominus, Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in civitate, remittam omni loco propter illos (Ib., 25, 26) .
PL 10, 115B「主は言った、もしソドムの町の中に五十人の義人を見いだすなら、私は彼らのゆえに、その地のすべてを赦す」(創世記18:25、26)。
De Trinitate libri XII 4.25.7
Et rursum consummato sermone ad Lot fratrem Abrahae, Scriptura dicit, Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24) .
PL 10, 115Bさらにまた、アブラハムの兄弟ロトへの語りが終わったのち、聖書は言う。「主は、ソドムとゴモラの上に、天から、主のもとより、硫黄と火を降らせた」(創世記19:24)。
De Trinitate libri XII 4.25.8
Et rursum: Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit, et fecit Deus Sarae sicut locutus est, et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Gen. XXI, 1, 2) .
PL 10, 115Cさらにまた、「主はサラを顧みた、彼が言ったとおりに。神はサラに、語ったとおりにした。サラは身ごもり、老年になってアブラハムに男の子を産んだ、主が彼に語ったとおりの時に」(創世記21:1、2)。
De Trinitate libri XII 4.25.9
Dehinc expulsa de Abrahae domo cum filio suo ancilla, et in deserto ob aquae inopiam interitum pueri timente, eadem Scriptura ait, Et exaudivit Dominus Deus vocem pueri ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est Agar? noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
PL 10, 116Aその後、女奴隷が息子とともにアブラハムの家から追い出され、荒れ野で水の欠乏のゆえに子の死を恐れていたとき、同じ聖書はこう言う。「主なる神は、子の声を、彼がいるところで聞き入れた。神の天使は天からハガルを呼んで、彼女に言った、ハガルよ、どうしたのか。恐れるな。神は、子の声を、彼のいるその場所から聞き入れたからである。」
De Trinitate libri XII 4.25.10
Surge, et accipe puerum, et tene manum ejus; in gentem enim magnam faciam eum (Ibid., 17, 18) .
PL 10, 116A「立ち上がって、その子を取り、その手を握れ。私は彼を大いなる民とするからである」(創世記21:17、18)。