De Trinitate libri XII 8.30.1
Spiritus manifestatio. --Et quidem id, quod quartum esse diximus, id est, in datione utilitatis Spiritus manifestationem, absolutam habet intelligentiam. Commemoratum enim est, per quas dationum utilitates haec esset Spiritus manifestatio.
PL 10, 257C霊の顕れ。――我々が第四のものと呼んだもの、すなわち益の授与における霊の顕れは、明白な理解を有している。どのような授与の益を通して、この霊の顕れがあるのかが、すでに述べられているからである。
De Trinitate libri XII 8.30.2
In his namque divisionum virtutibus non incerta doni hujus ostensio est, de quo Dominus ad Apostolos dixerat, praecipiens his, ne ab Jerosolymis discederent; sed exspectate, inquit, promissionem Patris, quam audistis de ore meo, Quoniam Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini, quem et accipietis non post multos hos dies.
PL 10, 257Cこれらの分配された力ある業のうちには、この賜物の明らかな現れがある。主は使徒たちにこの賜物について語り、エルサレムから離れないよう命じて、こう言った。「父の約束を待て。それは汝らが私の口から聞いたものである。ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊によって洗礼を受ける。それをこれから幾日もたたないうちに受けるであろう。」
De Trinitate libri XII 8.30.3
Et rursum: Sed accipietis virtutem superveniente Spiritu sancto in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 4, et seq.) . Promissionem Patris, quae de ore ejus audita est, exspectari jubet.
PL 10, 258Aまた再び、「聖なる霊が汝らの上に臨むとき、汝らは力を受け、エルサレムとユダヤ全土とサマリアで、そして地の果てに至るまで、私の証人となる」(使徒言行録1:4以下)。彼は、自分の口から聞かれた父の約束を待つよう命じている。
De Trinitate libri XII 8.30.4
Certe etiam nunc ejus paternae promissionis eloquium est. Per has igitur virtutum efficientias manifestatio Spiritus est.
PL 10, 258A確かに、今もなお、これは彼の父の約束の言葉である。したがって、これらの力ある業の働きを通して、霊の顕れがある。
De Trinitate libri XII 8.30.5
Neque enim in occulto est Spiritus donum, ubi sermo sapientiae est, et verba vitae audiuntur: vel ubi divinae cognitionis scientia est, ne pecudum modo per ignorationem Dei, vitae nostrae ignoremus auctorem: vel per fidem Dei, ne non credentes Evangelium Dei, extra Evangelium Dei simus: vel per donum curationum, ut gratiam ejus, qui haec tribuit, infirmitatum curatione testemur: vel per operationem virtutum, ut quod agimus, Dei esse virtus intelligatur: vel per prophetiam, ut per doctrinae intelligentiam intelligamur ex Deo eruditi: vel per discretionem spirituum, ne ignari simus, sancto an perverso spiritu quis loquatur: vel per genera linguarum, ut in signum dati Spiritus sancti linguarum sermo donetur (I Cor. XIV, 6) : vel in interpretatione linguarum, ne ignoratione fides audientium periclitetur, cum linguam ignorantibus linguae interpretator absolvit.
PL 10, 258A知恵の言葉があり、命の言葉が聞かれるところでは、霊の賜物は隠されていない。あるいは、神の認識の知識があるところでも、それは、我々が家畜のように神を知らないまま、我々の命の創造者を知らずにいることのないためである。あるいは神への信仰によって、神の福音を信じない者として、神の福音の外にいることのないためである。あるいは癒しの賜物によって、これらを与える者の恩寵を、病の癒しによって証するためである。あるいは力ある業の働きによって、我々の行うことが神の力であると理解されるためである。あるいは預言によって、教えの理解を通して、我々が神から教えられた者と理解されるためである。あるいは霊の識別によって、ある者が聖なる霊によって語っているのか、ねじれた霊によって語っているのかを、知らずにいることのないためである。あるいは諸種の異言によって、与えられた聖なる霊のしるしとして、異言の言葉が授けられるためである(一コリント14:6)。あるいは異言の解釈において、異言を知らない者たちに異言の解釈者が解き明かすとき、聞く者たちの信仰が無知のゆえに危うくされることのないためである。
De Trinitate libri XII 8.30.6
In his igitur omnibus ad utilitatem unicuique divisis manifestatio Spiritus est, per has scilicet datae unicuique utilitatis admirationes dono Spiritus non latente.
PL 10, 258Bしたがって、これらすべてにおいて、益のために各人に分配されたものにおいて、霊の顕れがある。各人に与えられた益の驚嘆すべき業を通して、霊の賜物は隠されていないのである。