De Trinitate libri XII 9.6.1
Alia sunt dicta Christi nondum nati, alia nati et morituri, alia aeterni. --Nec sane negamus, totum illum, qui ejus manet, naturae suae esse sermonem.
PL 10, 284Cキリストの言葉には、まだ生まれていないときのもの、生まれて死のうとしているときのもの、永遠であるときのものと、それぞれ別のものがある。――我々も確かに、彼に属するものとしてとどまる、その言葉のすべてが、彼自身の本性の言葉であることを否定しない。
De Trinitate libri XII 9.6.2
Sed si Jesus Christus et homo et Deus sit; et neque cum homo, tum primum Deus; neque tum cum et homo, tum non etiam et Deus; neque post hominem in Deo non totus homo totus Deus: unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis.
PL 10, 285Aしかしイエス・キリストが人であり神でもあるなら、人となったときにはじめて神であるのでもなく、人でもあったときに神でもなかったのでもなく、人となったのちに、神において全き人が全き神でないのでもないなら、彼の言葉の秘義は、彼の類の秘義と一つの同一のもの〔quod generis の意味は定かでない。「類の秘義と同じ」と取った。in Deo の取り方も定かでない〕であるほかない。
De Trinitate libri XII 9.6.3
Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica.
PL 10, 285A彼において時にしたがって人を神から区別するときには、神の言葉と人の言葉を区別せよ。また神と人とを時において告白するなら、神と人の語ったことを時において判別せよ。
De Trinitate libri XII 9.6.4
Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo totus Deus; non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno.
PL 10, 285Aしかし、人と神ののち、ふたたび全き人の、すでに全き神の時を理解するときには、その時の証明のために何かが語られているなら、語られたことをその時に適合させよ〔tempori coaptato quae dicta sunt は構文が取りにくい。命令の意に取った〕。すなわち、人以前の神であること、人であり神であること、人と神ののちの全き人が全き神であることは、それぞれ別であるので、経綸の秘義を、時と類において混同してはならない。人という秘義において、類と本性の性質に応じ、彼にとっては、まだ生まれていないときには一つの言葉が、なお死ぬべきときには別の言葉が、すでに永遠であるときにはさらに別の言葉があったほかないからである。