ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput IV 第IX巻 第IV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 283A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 9.4.1

1

Quod natus homo Deus maneat, sensus jam non refugit. --Cum autem, contra naturam sensus nostri, Deus manens homo nascitur; jam non est contra naturam spei nostrae, ut natus homo Deus maneat: cum potior natura in inferiorem nata fidem praestet, inferiorem in naturam nasci posse potiorem.

PL 10, 283A

生まれた人が神にとどまることは、もはや理解にとって拒むべきことではない。――我々の理解の本性に反して、神がとどまったまま人として生まれる以上、生まれた人が神にとどまることは、もはや我々の希望の本性に反しない。より優れた本性がより劣った本性のうちに生まれたことが、より劣った本性がより優れた本性のうちに生まれうることを、信の保証として示しているからである。

De Trinitate libri XII 9.4.2

2

Et quidem, secundum legem et consuetudinem mundi, promptior magis spei nostrae, quam divini sacramenti effectus est. Namque mundus in his quae nascuntur habet incrementi virtutem, non habet deminutionis potestatem. Cerne arbores, sata, pecudes.

PL 10, 283B

しかも世の法と習いに従えば、結果は、神的な秘義よりも、我々の希望にいっそう即応するものである。世は生まれるものにおいて、増大の力を持つが、減少の権力を持たないからである。木々、種をまかれた作物、家畜を見よ。

De Trinitate libri XII 9.4.3

3

Ipsum quoque participem rationis hominem contuere: semper proficit augmento, numquam vero deminutione contrahitur; nec sese caret, quod excrevit in sese.

PL 10, 283B

理性にあずかる人間そのものも見よ。人は常に増大によって進み、減少によって縮むことは決してない。成長したものは、自らのうちで自らを失わない。

De Trinitate libri XII 9.4.4

4

Nam tametsi aut aetate marcescat, aut morte perimatur; habet quidem aut demutationem in tempore, aut finem in constitutione vivendi: caeterum hoc quod sit non habet in virtute non esse, ut novum se per imminutionem condat ex eodem, id est, ut ex sene decedat in parvulum.

PL 10, 283B

なぜなら、年齢によって衰え、あるいは死によって滅ぼされるとしても、それは時における変化、あるいは生きる構成の終わりを持つのであって、今あるそのものでなくなる力を持ってはいないからである。すなわち、減少を通して同じものから新たな自らを造ること、つまり老人から幼子へと退くことはできない。

De Trinitate libri XII 9.4.5

5

Naturae ergo nostrae necessitas in augmentum semper mundi lege provecta, non imprudenter profectum naturae potioris exspectat: cui et incrementum secundum naturam est, et imminutio contra naturam est.

PL 10, 283C

それゆえ、世の法によって常に増大へと進められる我々の本性の必然は、より優れた本性の進展を、無分別にではなく期待している。その本性にとっては、増大が本性に従うことであり、減少が本性に反することである。

De Trinitate libri XII 9.4.6

6

Deo itaque proprium fuit, esse aliud quam manebat, nec tamen non esse quod manserat; nasci in homine Deum, nec tamen Deum esse desinere; contrahere se usque ad conceptum et cunas et infantiam, nec tamen Dei potestate decedere.

PL 10, 284A

それゆえ神にとって固有なことは、とどまっていたものとは別のものであること、しかもとどまっていたものでないことはないこと、人において神が生まれ、しかも神であることをやめないこと、受胎、揺りかご、幼年にいたるまで自らを縮め、しかも神の権力から去らないことであった。

De Trinitate libri XII 9.4.7

7

Hoc non sibi, sed nobis est sacramentum. Neque assumptio nostra Deo profectus est: sed contumeliae suae voluntas, nostra provectio est; dum nec amittit ille quod Deus est, et homini acquirit ut Deus sit.

PL 10, 284A

これは自らのためではなく、我々のための秘義である。我々を身に受けることは、神にとって進展ではない。むしろ自らの屈辱を望む意志が、我々の進展である。神は神であるものを失わず、人に神であることを得させるからである。