De Trinitate libri XII 2.15.1
An sit sonus vocis juxta Hebionem. Vocis sono non congruit erat. Verbum Deus est. -- Dices enim: Verbum sonus vocis est, et enuntiatio negotiorum, et elocutio cogitationum.
PL 10, 61A言葉はエビオンの言うように声の響きなのか。「あった」は声の響きに合わない。言葉は神である。――実際、汝は言うだろう。言葉とは、声の響きであり、事柄の表明であり、思考の発話である、と。
De Trinitate libri XII 2.15.2
Hoc apud Deum erat, et in principio erat: quia sermo cogitationis aeternus est, cum qui cogitat sit aeternus. Respondeo tibi interim pro piscatore meo paucis, dum videbimus quomodo rusticitatem suam ipse defendat.
PL 10, 61Aそれは神のもとにあり、初めにあった。思考する者が永遠であるなら、思考の言葉は永遠だからである、と。さしあたり私は、私の漁師のために、汝に手短に答えよう。彼が自らの粗野さを、自分でどう弁護するかを、我々が見るまでのあいだ。
De Trinitate libri XII 2.15.3
Sermo in natura habet ut esse possit, sequens autem ei est ut fuerit; est vero tantum cum auditur. Et quomodo in principio erat, quod neque ante tempus, neque post tempus est?
PL 10, 61A言葉は、本性において、あることができるということを持ち、それに続いて、あったということを持つ。しかし、実際にあるのは、聞かれているときだけである。では、時の前にも時の後にもないものが、どうして初めにあったと言えるのか。
De Trinitate libri XII 2.15.4
Et nescio an vel ipso esse possit in tempore: loquentium enim sermo neque est ante quam loquantur, et cum locuti erunt non erit; in eo autem ipso quod loquuntur, dum finiunt, jam non erit id unde coeperunt. Haec a me, ut ab uno ex caeteris.
PL 10, 61Bそして私は、それが時のうちにさえありうるのか、知らない。語る者たちの言葉は、語る前にはなく、語り終えたときにはなくなる。語っているそのさなかにも、語り終えつつあるとき、始めたところのものは、もはやない。これらは私が、ほかの者たちの一人として述べたことである。
De Trinitate libri XII 2.15.5
Sed piscator aliter pro se: et objurgabit te prius, cur negligenter audieris. Nam etsi sententiam primam rudis auditor amiseras: In principio erat Verbum, de sequenti quid quereris, Et Verbum erat apud Deum?
PL 10, 61Bしかし漁師は、自分のために別の仕方で語る。そして彼は、まず汝を、なぜ不注意に聞いたのかと責めるだろう。実際、汝は素朴な聞き手として、最初の文「初めに言葉があった」を取り逃していたとしても、それに続く「そして言葉は神とともにあった」について、何を嘆くのか。
De Trinitate libri XII 2.15.6
Numquid audieras, in Deo (et non apud Deum ), ut sermonem reconditae cogitationis acciperes? aut fefellerat rusticum, quid esset inter inesse et adesse momenti? Id enim, quod in principio erat, non in altero esse, sed cum altero praedicatur.
PL 10, 61B汝は、「神のうちに」と聞いたのか(「神とともに」ではなく)、隠された思考の言葉として受け取るために。それとも、内にあることと傍らにあることとの間にどれほどの違いがあるかを、この田舎者は見誤ったというのか。初めにあったものは、他のもののうちにあるのではなく、他のものとともにあると、述べられているのである。
De Trinitate libri XII 2.15.7
Sed de superioribus nihil sumo, consequentia sibi adsint; statum Verbi et nomen exspecta. Dicit namque: Et Deus erat Verbum. Cessat sonus vocis, et cogitationis eloquium. Verbum hoc res est, non sonus; natura, non sermo; Deus, non inanitas est.
PL 10, 61Cしかし私は、先行する箇所からは何も取らない。続くものは、自ら立ち会うがよい〔consequentia sibi adsint の取り方は定かでない〕。汝は、言葉の状態と名とを待て。実際、彼は言う。「そして言葉は神であった」。声の響きも、思考の表現も、これで止む。この言葉は事柄であり、響きではない。本性であり、語りではない。神であり、空虚ではない。