ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput L 第IX巻 第L章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 320C · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 9.50.1

1

Christo libera voluntas. Nec a Patris voluntate dissidens. --Quod autem sit liberae voluntatis, non ambigue ostendit cum ait: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21) .

PL 10, 320C

キリストには自由な意志がある。それは父の意志と食い違うものではない。――彼が自由な意志を持つことを、彼は曖昧でなく示している。こう言う場合である。「父が死者を起こして生かすように、子もまた、望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。

De Trinitate libri XII 9.50.2

2

Cum aequalis in Patre et Filio et virtutis potestas et honoris dignitas manifestatur, ibi et libertas voluntatis ostenditur: cum autem unitas demonstratur, ibi paternae voluntatis significatur affectio. Quae enim vult Pater, ea Filius facit.

PL 10, 320D

父と子において、力の権力も栄誉の尊厳も等しいことが明らかにされるとき、そこには意志の自由も示される。一体性が示されるときには、そこに父の意志への心の向きが示される。父が望むことを、子が行うからである。

De Trinitate libri XII 9.50.3

3

Facere autem plus est, quam voluntati obedire: quia obedire voluntati, habet exterioris necessitatem; facere voluntatem, proprium est unitati, cum factum sit voluntatis.

PL 10, 320D

行うことは、意志に従うこと以上のことである。意志に従うことには外からの必然が伴うが、意志を行うことは一体性に固有であり、それは意志によってなされたことだからである。

De Trinitate libri XII 9.50.4

4

Et cum Filius voluntatem Patris facit, docet per naturae indifferentiam, naturalem sibi voluntatem esse cum Patre: cum voluntas ejus sit omne quod faciat. Vult plane Filius omnia quae Pater vult, nec naturalis dissentit voluntas.

PL 10, 321A

子が父の意志を行うとき、彼は本性の異ならなさを通して、自分が父とともに本性的な意志を持つことを教える。彼の意志は、彼が行うすべてのことだからである。子は、父が望むすべてを、まさに望む。本性的な意志は食い違わない。

De Trinitate libri XII 9.50.5

5

Namque cum haec voluntas Patris sit, quam ostendit dicens: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem eum in novissima die (Joan. VI, 39) : audi nunc an Filii a Patre dissentiens sit voluntas, cum ait: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .

PL 10, 321A

彼が示す父の意志とは、こう言うときのそれである。「私の父の意志とは、子を見て彼を信じる者はみな永遠の命を持ち、私が終わりの日に彼を起こすことである」(ヨハネ6:39)。では、子の意志が父から食い違うものかどうか、聞け。彼はこう言っている。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいるところに、私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:24)。

De Trinitate libri XII 9.50.6

6

Non ergo ambigitur Filium velle. Nam cum Pater velit credentes in Filio vitam aeternam habere, Filius vult illic ubi ipse sit esse credentes.

PL 10, 321A

それゆえ、子が望むことに疑いはない。父は、子を信じる者たちが永遠の命を持つことを望み、子は、信じる者たちが自分のいるところにいることを望むからである。

De Trinitate libri XII 9.50.7

7

Nisi forte cohabitare Christo non sit aeternitas (vita aeterna): aut non perfecta et beata in se credentibus tribuat Christus, haec dicens: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25) .

PL 10, 321B

もっとも、キリストとともに住むことが永遠(永遠の命)でないか、あるいはキリストが、自らを信じる者に完全でも幸いでもないものを与える、というのなら別であるが。彼はこう言っているのである。「父のほか、子を知る者はなく、子と、子が示そうと望む者のほか、父を知る者もない」(マタイ11:25)。

De Trinitate libri XII 9.50.8

8

Anne non in libertate est voluntatis volens nobis secreti illius paterni tribuere conscientiam? Et adeo voluntas ei libera est, ut cognitionem sui atque Patris quibus voluerit impertiat?

PL 10, 321B

彼が、あの父の秘密の自覚を我々に与えようと望むのは、意志の自由のうちにあるのではないか。彼の意志が自由であるからこそ、自らと父の知を、望む者に分け与えるのではないか。

De Trinitate libri XII 9.50.9

9

Atque ita inter Patrem et Filium et nativitatis et unitatis demonstrata natura est: cum sic liber in voluntate sit Filius, ut quod volens agit, factum paternae sit voluntatis.

PL 10, 321B

こうして、父と子のあいだに、誕生と一体性の本性が示された。子は意志において自由であり、望んで行うことが父の意志のなされたことになるからである。