ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber X, Caput XLI 第X巻 第XLI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 375A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 10.41.1

1

De sudore sanguinis et adventu angeli nil in pluribus libris. Infirmitas Christi perperam inde colligitur. --Nec sane ignorandum a nobis est, et in graecis et in latinis codicibus complurimis, vel de adveniente angelo, vel de sudore sanguinis nil scriptum reperiri.

PL 10, 375A

多くの写本には、血の汗と天使の到来はない。そこからキリストの弱さを導くのは誤りである。――また我々は、ギリシア語の写本にもラテン語の写本にも、非常に多くのもので、天使の到来についても血の汗についても何も書かれていないことを、知らずにいてはならない。

De Trinitate libri XII 10.41.2

2

Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit (incertum enim hoc nobis relinquitur de diversitate librorum), certe si quid sibi ex hoc haeresis blanditur, ut infirmum affirmet, cui opus fuerit angeli confortantis auxilio; meminerit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse praesidio; tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo modo et tristem esse.

PL 10, 375B

したがって、この箇所が諸写本において欠けているのか、余分なのかが疑わしいのだとしても(写本の相違のために、これは我々には不確かなままである)、少なくとも、もし異端がこのことから、天使の力づける助けを必要とした者が弱いのだと主張して悦に入るのなら、天使たちの創造者が、自らの被造物の護りを必要とはしなかったことを、思い起こすがよい。そのうえで、彼が力づけられたのは、悲しんでいるのと同じ仕方によることが、必然的に言えるのである。

De Trinitate libri XII 10.41.3

3

Nam si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est, necesse est ut propter nos sit confortatus et nobis: quia qui de nobis tristis est et de nobis confortatus est, ea confortatus est conditione qua tristis est.

PL 10, 375B

もし彼が我々のために悲しんでいるのなら、すなわち我々のゆえに悲しんでいるのなら、我々のゆえに、我々のために力づけられたのは必然である。我々のことで悲しみ、我々のことで力づけられた者は、悲しむのと同じ条件において力づけられたからである。

De Trinitate libri XII 10.41.4

4

Sudorem vero nemo infirmitati audebit deputare: quia et contra naturam est sudare sanguinem.

PL 10, 375C

しかし、汗を弱さに帰す者は誰もいないであろう。血の汗を流すことは、本性に反することだからである。

De Trinitate libri XII 10.41.5

5

Nec infirmitas est, quod potestas non secundum naturae consuetudinem gessit: neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversum haeresim phantasma mentientem proficiat, per sudorem sanguinis, ad corporis veritatem.

PL 10, 375C

権力が本性の習わしに従わずに行ったことは、弱さではない。また、幻影を偽る異端に対して、血の汗を通して体の真実へと益することは、弱さの異端に属することでは決してありえないであろう。

De Trinitate libri XII 10.41.6

6

Igitur cum et tristitia de nobis est, et oratio pro nobis est, non possunt non omnia propter nos gesta esse intelligi, cum omnia pro nobis, quibus timebatur, orata sint.

PL 10, 376A

したがって、悲しみも我々のためであり、祈りも我々のためであるなら、すべては我々のゆえになされたと理解せざるをえない。恐れは我々のためのものであり、すべては我々のために祈られたのだから。