ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput VIII 第XII巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 438A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 12.8.1

1

Deus partibus carens ex utero dicitur genuisse, quia ex se. Filium de nihilo volentibus non suppetit loci dicti sensus. --Et haec de illo praeclara vox Patris est, Ex utero ante luciferum genui te.

PL 10, 438A

部分を欠く神は、自らから生んだがゆえに、「胎から」生んだと言われる。子を無から望む者たちには、この箇所が言うことの理解が与えられない。――そして、父のこの輝かしい言葉はこうである、「明けの明星より前に、胎から私は汝を生んだ」。

De Trinitate libri XII 12.8.2

2

Non praejudicatur autem Deo, ut saepe jam diximus, per infirmitatem nostrae intelligentiae; ut per id, quod ex utero genuisse se dixit (Psal. CIX, 5) , ex partibus internis externisque per membra coeuntibus, tamquam corporalium causarum originibus consistat: cum extra naturalium necessitatum causam liber atque absolutus, naturae totius dominus manens, proprietatem nativitatis Unigeniti sui ex indemutabilis naturae suae virtute significet.

PL 10, 438A

しかし、我々がすでにしばしば言ったとおり、我々の理解の弱さによって神に不利な先入見が持たれてはならない。すなわち、神が「胎から」生んだと言ったこと(詩篇109:5)により、あたかも体の原因の起源であるかのように、内外の部分が肢体を通じて交わることによって成り立つ、と考えてはならない。神は本性的な必然の原因の外にあって自由であり、絶対であり、全本性の主であり続け、変わることのない自らの本性の力によって、その独り子の誕生の固有性を示しているのである。

De Trinitate libri XII 12.8.3

3

Ex spiritu enim spiritus nascens, licet de proprietate spiritus, per quam et ipse spiritus est, nascatur: non tamen alia ei praeter quam perfectarum atque indemutabilium causarum ad id quod nascitur causa est.

PL 10, 438B

霊から霊が生まれる場合、それは、霊自身がそれによって霊である固有性から生まれるのであるが、しかし、生まれるものに対する原因は、完全で変わることのない原因のものにほかならない。

De Trinitate libri XII 12.8.4

4

Et ex causa licet perfecta atque indemutabili nascens, necesse est ex causa in causae ipsius proprietate nascatur. Proprietas autem humanarum necessitatum intra causas uteri continetur.

PL 10, 438B

また、完全で変わることのない原因から生まれる場合でも、原因から、その原因自身の固有性のうちに生まれざるをえない。ところが、人間の必然の固有性は、胎の原因の内に含まれる。

De Trinitate libri XII 12.8.5

5

Sed Deo non ex partibus perfecto, sed indemutabili per spiritum, quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24) , non est internarum causarum naturalis necessitas.

PL 10, 438B

しかし神は、部分から完全なのではなく、霊によって変わることがない。神は霊だからである(ヨハネ4:24)。神には、内的な原因の本性的な必然はない。

De Trinitate libri XII 12.8.6

6

Sed quia nobis spiritus de spiritu nativitatem praedicabat, sensum nostrum causarum nostrarum instituit exemplo; non in exemplum nativitatis, sed ad intelligentiam generationis; ut exemplum illud non ad necessitatem proficiat, sed ad sensum.

PL 10, 438C

しかし、霊が霊から誕生することを我々に宣べていたので、我々の理解を我々の原因の例によって整えたのである。それは誕生の模範のためではなく、生成の理解のためであり、その例が必然のためではなく理解のために役立つようにするためである。

De Trinitate libri XII 12.8.7

7

Si igitur creatio est unigenitus Deus: et quid sibi vult significatio intelligentiae, quae per consuetudinem nativitatis humanae intelligentiam divinae generationis ostendit?

PL 10, 438C

それゆえ、もし独り子なる神が創造であるなら、人間の誕生の慣わしを通して神の生成の理解を示す、この理解の表示は、いったい何を意味するのか。