De Trinitate libri XII 11.1.1
Una ut Domini, ita et Dei unius est fides. Pater et Filius unus Deus. --Totum atque absolutum fidei evangelicae sacramentum multifarie Apostolus tractans, haec quoque inter caetera divinae cognitionis praecepta ad Ephesios est locutus: Sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestrae.
PL 10, 398C一人の主の信仰が一つであるように、一つの神の信仰も一つである。父と子は一つの神である。――使徒は、福音の信仰の秘義の全体と完成されたものを多方面から論じつつ、神的な認識の他の教えの中でも、エフェソの人々にこのことを語った。「汝らが、汝らの召命の一つの希望において召されたのと同じく、」
De Trinitate libri XII 11.1.2
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4, etc.) .
PL 10, 399C「一つの主、一つの信仰、一つの洗礼、すべての者の父なる一つの神、すべての者を貫き、我々すべての内にある神」(エフェソ4:4以下)。
De Trinitate libri XII 11.1.3
Non enim ambiguis nos et erraticis indefinitae doctrinae studiis dereliquit, vel incertis opinionibus ingenia humana permisit, statutis per se et oppositis obicibus libertatem intelligentiae voluntatisque concludens: ut sapere nos, nisi ad id tantum quod praedicatum a se fuerat, non sineret, cum per definitam fidei indemutabilis constitutionem credi aliter atque aliter non liceret.
PL 10, 399Cというのも、使徒は我々を、定まらず迷い歩く不定の教えへの熱意にゆだねて捨て置いたのでも、人間の才知を不確かな臆見に委ねたのでもなく、自ら立てて据えた障壁によって、理解と意志の自由を囲い込んだからである。すなわち、自らが宣べ伝えたことにだけ我々が思いを向けるよう、それ以外には考えることを許さなかった。変わりえない信仰の定められた規定によって、あれこれと信じることは許されなかったのである。
De Trinitate libri XII 11.1.4
Unum itaque nobis Dominum praedicans, unam fidem memorat; deinde unius Domini unam fidem memorans, unum etiam baptisma demonstrat: ut cum unius Domini una fides esset, unius per hoc fidei in Dominum unum, unum esset et baptisma.
PL 10, 399Cそれゆえ使徒は、一つの主を我々に宣べて、一つの信仰を語り、次に一つの主の一つの信仰を語って、一つの洗礼をも示す。一つの主の信仰が一つであるなら、一つの主への一つの信仰によって、洗礼も一つでなければならないからである。
De Trinitate libri XII 11.1.5
Et quia sacramentum omne et baptismi et fidei, ut in uno Domino, ita et in Deo uno est; consummationem spei nostrae unius Dei professione conclusit: ut unum baptisma et fides una sicut unius Domini, ita et Dei esset unius.
PL 10, 400Aまた、洗礼と信仰とのすべての秘義は、一つの主においてあるように、一つの神においてもあるので、使徒は我々の希望の完成を、一つの神の告白によって結んだ。一つの洗礼と一つの信仰が、一つの主のものであるように、一つの神のものでもあるようにするためである。
De Trinitate libri XII 11.1.6
Unus enim uterque est, non unione, sed proprietate: dum et unicuique proprium est ut unus sit, vel Patri esse quod pater est, vel Filio esse quod filius est; et id, quod uterque in proprietate sua unus est, sacramentum unitatis ad utrumque est: quia et unus Dominus Christus Deo patri non potest auferre quod Dominus est, et unus Deus pater uni Domino Christo non intelligitur negare quod Deus est: cum si per id, quod Deus unus est, non et Christo proprium esse videtur ut Deus sit; necesse est per id, quod unus Dominus Christus est, non et Deo debitum esse intelligatur ut Dominus sit; si id, quod unus est, non sacramenti sit significatio, sed unionis exceptio. Unius itaque Domini, sicut unius Dei patris, et unum baptisma et fides una est.
PL 10, 400Aというのも、両者はいずれも一つであるが、それは合一によるのではなく、固有性による。すなわち、それぞれにとって一つであることが固有であり、父にとっては父であること、子にとっては子であることが固有である。そして、両者がそれぞれの固有性において一つであるということが、両者にとっての一体性の秘義である。なぜなら、一人の主キリストは、父なる神から、主であることを奪うことはできず、一つの神である父も、一人の主キリストに対して、神であることを否むとは解されないからである。もし神が一つであることによって、キリストにも神であることが固有だと見えないのなら、一人の主がキリストであることによって、神にも主であることが帰せられるべきだとは解されないことになる。すなわち、一つであるということが、秘義の指し示しではなく、合一による除外だとすればである。それゆえ、一人の主の、また一つの神である父の、洗礼は一つであり、信仰も一つである。