De Trinitate libri XII 11.32.1
Evacuatio quid. Illius a subjectione discrimen. --Omnem autem contrariam virtutem evacuandam esse non obscura cognitio est, et hunc aeris principem et spiritalis nequitiae potestatem aeterno interitui tradendum, secundum illud: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .
PL 10, 420B空しくすることとは何か。それが服従と異なる点。――あらゆる敵対する力が空しくされなければならないこと、この空中の支配者、霊的な邪悪の権力が永遠の滅びに引き渡されるべきことは、隠れた知ではない。「呪われた者どもよ、私から離れ去れ、私の父が悪魔とその使いたちのために備えた永遠の火の中へ」(マタイ25:41)という言葉のとおりである。
De Trinitate libri XII 11.32.2
Evacuatio autem non idem est, quod subjectio. Nam evacuare adversantem potestatem, hoc est jus potestatis auferre ne maneat, et per potestatis evacuationem, regni est abolere dominatum.
PL 10, 420Cしかし空しくすることは服従と同じではない。敵対する権力を空しくするとは、権力の権利を、とどまらないように取り去ることであり、権力を空しくすることによって、王国の支配を廃することだからである。
De Trinitate libri XII 11.32.3
De quo et Dominus testatus est dicens, Regnum meum non est de hoc saeculo (Joan. XVIII, 36) : hunc eumdem regni istius potentem mundi principem ante testatus, cujus potestas desinet regni sui evacuata dominatu (Joan. XVI, 21) .
PL 10, 420Cこれについて主も証言して言った。「私の王国はこの世のものではない」(ヨハネ18:36)。この同じ、この王国に力を持つ世の支配者について、前に証言していた。その権力は、自らの王国の支配を空しくされて終わる(ヨハネ16:21)。
De Trinitate libri XII 11.32.4
Subjectio vero, quae et obedientiae et fidei est, eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est.
PL 10, 420Cしかし服従は、従順と信仰に属するものであり、同じく、移行あるいは転換の示しである〔eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est の取り方は定かでない〕。