De Trinitate libri XII 8.36.1
Unus est uterque spiritu, non persona. --Sed sacramentum dicti dominici Apostolus tenens, quod est: Ego et Pater unum sumus (Joan, X, 30), dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem: quia unus Deus Pater et unus Christus Dominus, cum uterque et Dominus et Deus sit, duos tamen in fide nostra nec deos patiuntur esse nec dominos.
PL 10, 263C両者は霊において一つであり、位格において一つなのではない。――しかし使徒は、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)という主の言葉の秘義を保ち、両者を一つと告白するとき、それを単独の者の孤独へではなく、霊の一体性へと指し示している。唯一の神である父も、唯一の主であるキリストも、両者が主であり神であるのに、我々の信仰においては、二人の神々でも二人の主でもあることを許さないからである。
De Trinitate libri XII 8.36.2
Unus igitur uterque est: et unus cum sit uterque non solus est. Nec loqui sacramentum fidei nisi apostolica voce poterimus.
PL 10, 264Aしたがって、両者は一つであり、両者が一つであるとき、両者は単独なのではない。我々は、信仰の秘義を使徒の声によらなければ語ることができないであろう。
De Trinitate libri XII 8.36.3
Unus est enim Deus, et unus est Dominus: et per id, quod unus est Deus et unus est Dominus, in Deo demonstratur et Dominus, sicut et Deus demonstratur in Domino. Non tenes unionem, ut Deus singularis sit: nec tamen dividis spiritum, ut uterque non unus sit.
PL 10, 264A神は唯一であり、主は唯一である。神が唯一であり主が唯一であることによって、神のうちに主が示され、主のうちに神が示される。あなたは、神が単独であるような合一を保たず、それでも霊を分けて、両者が一つでなくなるようにもしない。
De Trinitate libri XII 8.36.4
Neque in uno Deo et in uno Domino discernere poteris potestatem: ne qui Dominus est, non sit et Deus; vel qui Deus est, non sit et Dominus. Cavit enim Apostolus, per eloquia nominum, duos vel deos praedicare vel dominos.
PL 10, 264A唯一の神と唯一の主のうちに、権力を区別することもできないであろう。主である者が神でなく、あるいは神である者が主でなくなることのないためである。使徒は、名の言葉によって、二人の神々あるいは二人の主を宣べ伝えることのないように用心したのである。
De Trinitate libri XII 8.36.5
Et idcirco usus est eo genere doctrinae, ut in uno Domino Christo unum significaret et Deum, et in uno Deo patre unum significaret et Dominum; nec tamen impiam nobis ad perimendam unigeniti Dei nativitatem inveheret unionem, et Patrem professus et Christum.
PL 10, 264Bそしてそれゆえに、彼はこのような教えの型を用いた。唯一の主キリストにおいて唯一の神をも示し、唯一の神である父において唯一の主をも示すためである。それでいて、父とキリストを告白しながら、独り子なる神の誕生を滅ぼすための不敬虔な合一を我々に持ち込むことはなかった。