ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXXIX 第IX巻 第XXXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 311A · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 9.39.1

1

Gloria Patris gloria Filii, idque sonat apud te. Haec homini assumpto non concessa, peracta dispensatione rogatur. --Et idcirco tanto antea praeparato ad fidei hujus intelligentiam sensu, cum dixisset: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; subjecit secundum dispensationis suae obedientiam, Ego te glorificavi super terram, opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem (Ibid. 4) .

PL 10, 311A

父の栄光は子の栄光であり、そのことは「汝のもとで」という語に響いている。この栄光は、身に受けられた人には与えられておらず、経綸が成し遂げられたのちに願い求められる。――それゆえ、この信仰の理解のために、はるか前から思いが備えられていたので、彼は「永遠の命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」と言ったのち(ヨハネ17:3)、自らの経綸の従順に従って、「私は地上で汝に栄光を帰した。汝が私に行わせようと与えた業を、私は成し遂げた」と続けた(ヨハネ17:4)。

De Trinitate libri XII 9.39.2

2

Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adjecit, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum gloria quam habebam, antequam saeculum esset, apud te (Ibid. 5) .

PL 10, 311B

その後、我々が従順の功績と経綸全体の秘義を理解するようにと、彼は付け加えた。「そして今、父よ、世が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。

De Trinitate libri XII 9.39.3

3

Qui manere Christum in natura Dei denegat, et inseparabilem esse atque indifferentem a solo Deo vero non credit; respondeat quae hujus petitionis sit ratio, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum.

PL 10, 311B

キリストが神の本性にとどまることを否定し、唯一の真の神から分離しえず異ならないものとして信じない者は、この願いの理由が何かを答えるがよい。「そして今、父よ、汝自身のもとで私に栄光を与えよ」。

De Trinitate libri XII 9.39.4

4

Quid enim causae est, ut eum Pater glorificet apud semetipsum? aut quae verbi hujus significatio est? quive significationis effectus est? Pater namque non eget gloria, nec se exinanierat de forma gloriae suae.

PL 10, 311B

なぜ父が彼を自らのもとで栄光あるものとするのか、その原因は何なのか。あるいはこの言葉の意味は何か。この意味がもたらす結果は何か。父は栄光を必要とせず、自らの栄光の形から自らを空しくしたこともなかったからである。

De Trinitate libri XII 9.39.5

5

Quomodo autem apud semetipsum glorificaturus est Filium, et ea gloria quam habuit apud eum ante mundi constitutionem? Sed apud eum habere qui sensus est?

PL 10, 311B

では、父は、世の造られる前に子が父のもとで持っていたあの栄光をもって、どのようにして自らのもとで子に栄光を与えるのか。また、「彼のもとで持つ」とはどういう意味か。

De Trinitate libri XII 9.39.6

6

Non enim ait gloriam, quam habebam antequam saeculum esset, cum essem apud te; sed gloriam, quam habebam apud te. Esse enim apud te, consistentem significat: habere autem apud te, naturae sacramentum docet. Glorifica vero me apud te, non idem est quod glorifica me.

PL 10, 311C

彼は「世が存在する前に、私が汝のもとにいたときに持っていた栄光」とは言わず、「私が汝のもとで持っていた栄光」と言ったからである。「汝のもとにいる」は存立していることを意味し、「汝のもとで持つ」は本性の秘義を教える。また、「汝のもとで私に栄光を与えよ」は、「私に栄光を与えよ」と同じではない。

De Trinitate libri XII 9.39.7

7

Non enim semetipsum glorificari tantum ita, ut sibi aliquid sit proprium gloriae, rogat: sed apud semetipsum Patrem glorificari se ab eo precatur.

PL 10, 311C

彼は、栄光に固有の何かが自分に属するようにして、ただ自分が栄光を受けることを願っているのではない。そうではなく、父自身のもとで、父によって自分が栄光を受けることを祈っているのである。

De Trinitate libri XII 9.39.8

8

Ut enim in unitate sua maneret ut manserat, glorificaturus eum apud se Pater erat; quia gloriae suae unitas per obedientiam dispensationis excesserat: scilicet ut in ea natura per glorificationem rursus esset, in qua sacramento erat divinae nativitatis unitus, essetque Patri apud semetipsum glorificatus: ut quod apud eum ante habebat maneret, neque alienaret ab eo formae Dei naturam, formae servilis assumptio; sed apud semetipsum glorificaret formam servi, ut maneret esse Dei forma: quia qui in Dei forma manserat, idem erat in servi forma.

PL 10, 311C

父は、彼が以前とどまっていたとおり自らの一体性にとどまるようにと、彼を自らのもとで栄光あるものとしようとしていた。栄光の一体性が、経綸の従順によって外へ出ていたからである。すなわち、彼が栄光化によって再びあの本性のうちにあるためであり、その本性のうちに彼は神の誕生の秘義によって合一されていたのであって、父によって父自身のもとで栄光を与えられた者となるためである。以前に父のもとで持っていたものがとどまり、僕の形を身に受けたことが神の形の本性を彼から疎遠にしないためであり、むしろ父自身のもとで僕の形に栄光を与え、神の形であることがとどまるためである。神の形にとどまっていた者は、僕の形においても同じ者であったからである。

De Trinitate libri XII 9.39.9

9

Et cum servi forma glorificanda esset in Dei forma, apud eum ipsum glorificanda erat, in cujus forma formae servilis erat habitus honorandus.

PL 10, 312A

そして、僕の形は神の形において栄光を受けるべきであったのだから、父自身のもとで栄光を受けるべきであった。その形において僕の形の姿が尊ばれるべき父のもとで、である。