De Trinitate libri XII 12.40.1
Mundum Deus ab aeterno simul ac semet praeparavit. --Perpetua enim et aeterna rerum creandarum est praeparatio: neque partibus cogitationum universitatis hujus corpus effectum est, ut primum de coelo sit cogitatum, tum postea terrae cura et tractatus Deum inierit, cogitatumque per singula sit, ut primum in planitiem diffunderetur, deinde postea meliore consilio montibus elevaretur, rursum autem etiam collibus variaretur, quarto deinde habitabilis etiam in ipsis cacuminibus redderetur, praeparatumque coelum ac sedes Dei segregaretur, ventorumque exhalationes nubes in summo validae continerent; tunc deinde certi sub coelo fontes mearent, ac postremo fundamentis terra fortibus confirmaretur.
PL 10, 458A神は世界を、永遠から、自らと同時に備えた。――事物を造ることの備えは、絶え間なく永遠だからである。この万有の体は、思考の部分によって作られたのではない。まず天について考え、その後に地への配慮と思案が神に入り、個別に考えられたわけではない。まず平野に広げ、次いで後に、よりよい思案によって山々で高くし、さらに丘によって変化をつけ、第四に、頂の上にも住めるようにし、天と神の座を備えて分け、風の息を高みの力ある雲が抑え、次いで天の下に確かな泉が湧き、最後に大地が力強い基で固められる、というのではない。
De Trinitate libri XII 12.40.2
Singulis enim his omnibus anteriorem se Sapientia esse profitetur. Sed cum omnia per Deum quae sub coelo sunt facta sint, et componendo coelo Christus adfuerit, et ipsam praeparati coeli praeveniat aeternitatem; non patitur hoc existimari in Deo minutarum rerum particulatas cogitationes, quia omnis horum praeparatio Deo est coaeterna.
PL 10, 458B知恵は、これら一つ一つよりも自分が先にあると告白しているからである。しかし、天の下にあるすべては神を通して作られ、キリストは天を組み立てるときにも共にいて、備えられた天の永遠性そのものにも先んじているのだから、神において細かな事物についての断片的な思案があるとは考えさせない。これらすべての備えは、神と共に永遠だからである。
De Trinitate libri XII 12.40.3
Nam tametsi habeat dispensationem sui, secundum Moysen (Gen. I) , firmamenti solidatio, aridae nudatio, maris congregatio, astrorum constitutio, aquarum terraeque in ejiciendis ex se animantibus generatio: sed coeli, terrae, caeterorumque elementorum creatio ne levi saltem momento operationis discernitur; quia eorum praeparatio aequabili penes Deum aeternitatis infinitate constiterat.
PL 10, 458Cモーセによれば(創世記1章)、天空の固定、乾いた所の現れ、海の集まり、星々の成立、水と地が生き物を出すことにおける生成は、それぞれ自らの経綸を持つ。しかし、天、地、その他の元素の創造は、働きの軽い瞬間によってすら区別されない。それらの備えは、神のもとで、等しい永遠の無限のうちに成り立っていたからである。