De Trinitate libri XII 3.22.1
Christus Patrem nobis manifestavit ut patrem, non ut creatorem. --Filius dixit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . Quid ad haec calumniamur? quid aestuamus? Patrem tu negas? Atquin hoc maximum opus Filii fuit, ut Patrem cognosceremus.
PL 10, 90Aキリストは我々に父を、創造者としてではなく、父として現した。――子は言った。「父よ、私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ17:6)。これに対して、なぜ我々は言いがかりをつけるのか。なぜ沸き立つのか。汝は父を否定するのか。だが、子の最大の業とは、我々が父を知ることであった。
De Trinitate libri XII 3.22.2
Negas plane, quando secundum te Filius non ex eo natus est. Et cur filius dicetur, factus pro voluntate quasi caetera?
PL 10, 90A汝は明らかに否定している。汝によれば、子は父から生まれたのではないのだから。ならば、ほかのものと同じく意志によって作られたものが、なぜ子と呼ばれるのか。
De Trinitate libri XII 3.22.3
Admirari Deum possum conditorem mundi Christum creantem: et digna Deo virtus est, ut effectorem archangelorum et angelorum, visibilium et invisibilium, coeli atque terrae, et universae hujus creationis effecerit.
PL 10, 90B私は、神が世界の創造者であるキリストを創造することに、驚嘆することはできよう。そして、大天使たちと天使たち、見えるものと見えないもの、天と地、この被造の全体の作り手を作り出した、というのは、神にふさわしい力である。
De Trinitate libri XII 3.22.4
Sed non hic labor Domini est, ut omnia in creandis rebus Deum posse tu sentias; sed ut scias Deum patrem ejus esse filii qui loquitur.
PL 10, 90Bしかし、主のこの労苦は、創造された事物において神がすべてをなしうると、汝が感じ取るためのものではない。むしろ、神が、語る子の父であることを、汝が知るためのものである。
De Trinitate libri XII 3.22.5
Virtutes in coelo plures sunt, et efficientes, et aeternae: sed unus unigenitus est filius, non a caeteris sola differens potestate, quia per eum cuncta sunt. Sed quia verus unus est filius, non fiat degener, ut natus ex nihilo sit.
PL 10, 91A天には力ある者たちが多くおり、作用し、永遠である。しかし独り子なる子は一人である。彼はほかの者たちと、ただ権力によってのみ異なるのではない。万物は彼によってあるからである。しかし、子は真に一人であるのだから、無から生まれたとして品位を落とすことがあってはならない。
De Trinitate libri XII 3.22.6
Audis Filium: crede quia filius est. Audis Patrem: memento quia pater est. Quid istis nominibus suspicionem, malitiam, audaciam interseris? Secundum naturae intelligentiam nomina divinis rebus aptata sunt. Quid affers vim verborum veritati?
PL 10, 91A汝は子と聞く。子であると信じよ。汝は父と聞く。父であると心せよ。なぜ、これらの名に、疑い、悪意、大胆さを差し挟むのか。名は、本性の理解に従って、神のことがらに当てられている。なぜ汝は、言葉の力ずくを真理に加えるのか。
De Trinitate libri XII 3.22.7
Audis patrem et filium: ne ambigas esse quod nuncupantur. Summa dispensationis est Filio, ut noveris Patrem: quid irritum facis opus prophetarum, Verbi incarnationem, virginis partum, virtutem operationum, crucem Christi?
PL 10, 91A汝は父と子と聞く。その呼ばれるところのものであることを疑うな。子にとって経綸の要は、汝が父を知ることにある。それなのになぜ汝は、預言者たちの業、言葉の受肉、おとめの出産、働きの力、キリストの十字架を無に帰するのか。
De Trinitate libri XII 3.22.8
Tibi haec omnia impensa, tibi praestita sunt: ut per haec manifestus tibi et Pater esset et Filius. Supponis nunc voluntatem, creationem, adoptionem: inspice et militiam et stipendium Christi.
PL 10, 91Bこれらすべては汝のために費やされ、汝のために与えられた。これらによって、父も子も汝に明らかになるためである。今や汝は、意志、創造、養子縁組をすり替えて持ち込む。キリストの軍務と俸給をよく見よ。
De Trinitate libri XII 3.22.9
Nempe proclamat: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; non audis, creatorem coelestium creasti; non audis, effectorem terrestrium effecisti; sed audis: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.
PL 10, 91Bまさに彼は叫ぶ。「父よ、私は汝の名を人々に現した」。汝が聞くのは、「汝は天にあるものの創造者を創造した」とではない。「汝は地にあるものの作り手を作った」とでもない。汝が聞くのは、「父よ、私は汝の名を人々に現した」である。
De Trinitate libri XII 3.22.10
Utere Salvatoris tui munere: scito patrem esse qui genuit, filium esse qui natus est; natum ex eo patre, qui est, veritate naturae. Memento non tibi patrem manifestatum esse quod Deus est, sed Deum manifestatum esse quod pater est.
PL 10, 91B汝の救い主の贈り物を用いよ。生んだ者が父であり、生まれた者が子であることを知れ。その子は、存在する父から、本性の真実によって生まれた。覚えておけ。汝に明らかにされたのは、父が神であるということではなく、神が父であるということである。