De Trinitate libri XII 8.18.1
Unitas Filii et Patris diserte in Scripturis asserta. --Responsum igitur a nobis est stultitiae furentium, ad demonstrationem tantum inanis mendacii: ne imperitos fallerent vanae ac ridiculae assertionis errore.
PL 10, 257C子と父との一体性は、聖書に明確に主張されている。――したがって我々の応答は、狂った者たちの愚かさに対して、空しい偽りを示すためだけのものであった。無知な者たちを、空しく滑稽な主張の誤りによって欺くことのないようにするためである。
De Trinitate libri XII 8.18.2
Caeterum fides evangelica responsionis nostrae necessitate non eguit. Unitatem nostram ad Deum Dominus pro nobis precatus est: suam vero obtinet ille, et in ea manet.
PL 10, 257Cしかし福音の信仰は、我々の応答の必要を要しなかった。主は、神への我々の一体性を我々のために祈った。だが自らの一体性は、彼自身がすでに得ており、その中にとどまっている。
De Trinitate libri XII 8.18.3
Nec per sacramentum dispensationis unum sunt, sed per naturae nativitatem, dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo degenerat.
PL 10, 257C彼らが一つであるのは、経綸の秘義によってではなく、本性の誕生によってである。神は彼を生むことにおいて、彼のうちで自らから何一つ劣化させなかったからである。
De Trinitate libri XII 8.18.4
Unum sunt, dum quae de manu ejus non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris (Joan. X, 28) ; dum eo cognito Pater cognitus est; dum eo viso Pater visus est; dum quae loquitur, manens in se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater; dum ipse in Patre est, et in eo Pater est (Joan. XIV, 7, 9, 10, 12).
PL 10, 257C彼らが一つであるのは、彼の手から奪われないものが、父の手からも奪われないからであり(ヨハネ10:28)、彼が知られるとき父が知られ、彼が見られるとき父が見られるからであり、彼が語ることを、自らのうちにとどまる父が語るからであり、彼が働くとき、父が彼のうちで働くからであり、彼自身が父のうちにおり、父が彼のうちにいるからである(ヨハネ14:7、9、10、12)。
De Trinitate libri XII 8.18.5
Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura: quia non unum est creari, et nasci; neque velle id ipsum est, quod et posse; neque concordare idem est, quod manere.
PL 10, 257Cこれを与えるのは被造物ではなく誕生である。これをもたらすのは意志ではなく権力である。これを語るのは心の一致ではなく本性である。造られることと生まれることは同じではなく、望むことは可能であることと同じではなく、一致することはとどまることと同じではないからである。