De Trinitate libri XII 3.11.1
Christus proprius est Dei filius. --Quid ad haec? Proclamat quoque centurio cohortis, et crucis custos, vere Dei Filius erat iste (Matth. XXVII, 54) . Creatura intercessione hujus piaculi liberatur; firmitatem et virtutem saxa non retinent.
PL 10, 82Aキリストは神の固有の子である。――これに対して何があるか。隊の百人隊長、十字架の見張り役も叫ぶ。「この者はまことに神の子であった」(マタイ27:54)。被造物は、この凶行が介在したことによって〔自らの務めから〕解き放たれ、岩は堅固さと力を保たない。
De Trinitate libri XII 3.11.2
Qui cruci affixerant, vere Dei Filium confitentur: praedicationi consentit effectus. Dominus dixerat: Clarifica Filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate, qua dicitur tuum. Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius.
PL 10, 82A十字架につけた者たちが、まことに神の子だと告白する。宣べ伝えに結果が一致する。主は言っていた。「汝の子に栄光を与えよ」。彼は自らが子であることを、名によってだけでなく、「汝の」と言われる固有性によっても証した。実に我々も多くの者が神の子であるが、この子はそのような子ではない。
De Trinitate libri XII 3.11.3
Hic enim et verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem ejus, veritatem confessio consecuta est.
PL 10, 82Aこの子は真の、固有の子である。養子縁組によってではなく由来によって、呼び名によってではなく真実によって、創造によってではなく誕生によってである。それゆえ、彼に栄光が与えられたのち、告白が真理に続いた。
De Trinitate libri XII 3.11.4
Nam verum Dei filium centurio confitetur; ne quis credentium ambigeret, quod homo persequentium non negasset.
PL 10, 82B百人隊長は神の真の子を告白するからである。信じる者のうち誰も、迫害する者の一人が否定しなかったことを疑うことのないようにである。