ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 28B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 1.5.1

1

E Scripturis discit quid sit Deus; quod aeternus. --Haec igitur, multaque alia ejusmodi cum animo reputans, incidi in eos libros, quos a Moyse atque a prophetis scriptos esse Hebraeorum religio tradebat: in quibus ipso creatore Deo testante de se, haec ita continebantur: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14) ; et rursum: Haec dices filiis Israel.

PL 10, 28B

聖書から、神とは何か、すなわち永遠であることを学ぶ。――こうして私は、これらのことや、ほかにも同様の多くを心のうちで思いめぐらしつつ、ヘブライ人の宗教がモーセと預言者たちによって書かれたと伝えていた書物に出会った。そこには、創造者なる神自身が自分について証しして、次のことが記されていた。「私は在る者である」(出エジプト記3:14)。さらにまた、「イスラエルの子らにこう言え。」

De Trinitate libri XII 1.5.2

2

Misit me ad vos is qui est (Ibidem). Admiratus sum plane tam absolutam de Deo significationem, quae naturae divinae incomprehensibilem cognitionem aptissimo ad intelligentiam humanam sermone loqueretur.

PL 10, 28C

「在る者が私を汝らのもとへ遣わした」(出エジプト記3:14)。私は、神についてのこれほど完全な表示に、まことに驚嘆した。それは、神の本性の把握しえない認識を、人間の理解にきわめてふさわしい言葉で語っていたからである。

De Trinitate libri XII 1.5.3

3

Non enim aliud proprium magis Deo, quam esse, intelligitur; quia id ipsum quod est, neque desinentis est aliquando, neque coepti: sed id, quod cum incorruptae beatitudinis potestate perpetuum est, non potuit aut poterit aliquando non esse; quia divinum omne neque abolitioni, neque exordio obnoxium est.

PL 10, 28C

神にとって、在ること以上に固有なものは理解されないからである。まさに在るというそのことは、終わりつつある者のことでも、始まった者のことでもない。朽ちざる幸いの権力とともに永続するものは、在らなかったことも、在らなくなることも、ありえなかったのである。神的なものはすべて、消滅にも起源にも服さないからである。

De Trinitate libri XII 1.5.4

4

Et cum in nullo a se Dei desit aeternitas; digne hoc solum, quod esset, ad protestationem incorruptae suae aeternitatis ostendit.

PL 10, 28C

そして神の永遠は何ものにおいても自分から欠けていないので、神は、自分の朽ちざる永遠の証しのために、ふさわしくも、ただ「在る」ということだけを示した。