De Trinitate libri XII 6.43.1
Joannes et haeretici simul comparantur. --Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, 20 et 21) .
PL 10, 192Aヨハネと異端者たちが並べて比べられる。――実際、彼は言う。「我々は、神の子が来て、我々のために肉となり、苦しみを受け、死者のうちからよみがえって我々を身に受け、最善の理解を我々に与えたことを知っている。それは、我々が真なる者を理解し、その子イエス・キリストにおいて真なる者のうちにいるためである。この者こそ真なる者であり、永遠の生命であり、我々の復活である」(一ヨハネ5:20、21)。
De Trinitate libri XII 6.43.2
O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est?
PL 10, 192Aおお、不幸な理解よ、神の霊を欠き、反キリストの霊と名へと進み、神の子が我々の救いの秘義のために来たことを知らず(そのゆえに、この最善の理解を感じるにふさわしくなく)、イエス・キリストを、神の真の子ではなく、むしろ被造物の養子の名として告白した理解よ。汝は、いかなる奥義の秘密によってこれを教えられたのか。あるいは、今日、汝のこの知識の、新たな創始者は誰か。
De Trinitate libri XII 6.43.3
An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23) ?
PL 10, 192Bそれとも、主は、自らの胸にもたれる汝に、愛の親しさによって、これを秘かに示したのか(ヨハネ13:23)。
De Trinitate libri XII 6.43.4
Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27) ? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4) ?
PL 10, 192Bあるいは、ただ独り十字架まで従い、汝が母としてマリアを受けよという、ほかの教えのうちに、彼女における汝への特別な愛の証しの中で、これをも学んだのか(ヨハネ19:27)。また、墓へ、ペトロより先に走って、手に入れたのか(ヨハネ20:4)。
De Trinitate libri XII 6.43.5
Vel intra consessus angelorum et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V) ?
PL 10, 192Bあるいは、天使たちの集いの内と、封じられた書物の解きえない結び目と、天上のしるしの多様な権力と、新しく把握しえない歌の永遠の〔底本は sempiternes。sempiternos と読む〕賛歌の内で、子羊を導き手として、父が父でないように、子が子でないように、本性が本性でないように、真理が真理でないように、というこれほど敬虔な教えが、汝に啓示されたのか(黙示録5章)。
De Trinitate libri XII 6.43.6
Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem.
PL 10, 192C実に、汝のもとでは、これらすべてが偽りへと変えられる。使徒は、自らに与えられた最善の理解によって、神の真の子と言う。汝は創造を主張し、養子を宣べ伝え、誕生を否む。
De Trinitate libri XII 6.43.7
Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus.
PL 10, 193Aそして、この神の真の子が、我々にとって、永遠の生命であり、復活であるのに、彼を真でないとする者には、永遠の生命も復活も彼のものではない。以上を、主に愛された弟子ヨハネは述べた。