De Trinitate libri XII 1.9.1
In immortalitatis spem assurgit Hilarius. Hanc ratio ipsa ei suadet. --Suberat autem omnibus his naturalis adhuc sensus, ut pietatis professionem spes aliqua incorruptae beatitudinis aleret, quam sancta de Deo opinio et boni mores quodam victricis militiae stipendio mererentur.
PL 10, 31Aヒラリウスは不死の希望へ立ち上がる。理そのものが彼にこれを促す。――さて、これらすべての下には、なお本性的な理解があった。すなわち、敬虔の告白は、朽ちざる幸いへの何らかの希望によって養われる。神についての聖なる意見と善き行いは、勝利の従軍の俸給のようなものとして、その幸いを得るに値する、というものである。
De Trinitate libri XII 1.9.2
Neque enim fructus aliquis esset, bene de Deo opinari: cum omnem sensum mors perimeret, et occasus quidam naturae deficientis aboleret.
PL 10, 31B神についてよく思うことには何の実りもないであろうからである。死があらゆる理解を滅ぼし、衰えゆく本性の一種の没落が消し去るのだとすれば。
De Trinitate libri XII 1.9.3
Porro autem non esse hoc dignum Deo ratio ipsa suadebat, deduxisse eum in hanc participem consilii prudentiaeque vitam hominem sub defectione vivendi et aeternitate moriendi: ut in id tantum non exsistens substitueretur, ne substitutus exsisteret; cum constitutionis nostrae ea sola esse ratio intelligeretur, ut quod non esset esse coepisset, non ut quod coepisset esse non esset.
PL 10, 31Bさらに、理そのものは、神が人間を、この、思慮と分別にあずかる生へ、生きることの欠落と死ぬことの永遠のもとに導いたのだとすれば、それは神にふさわしくないと説いていた。存在しないものが存立させられたのは、ただ、存立させられたがゆえにやがて存在しなくなるためだけだ、ということになるからである。我々の成り立ちの理は、存在しなかったものが存在し始めたということにのみあると理解されるのであり、存在し始めたものが存在しなくなるということにあるのではない。