ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XXI 第VII巻 第XXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 216A · 13 sectiones

De Trinitate libri XII 7.21.1

1

Tota de Filio fides eruitur ex praedictis Christi verbis. --Pater igitur usque modo operatur, et Filius operatur. Habes naturae nomina, cum et Pater operatur et filius. Intellige et naturam Dei, per quam Deus operatur, operantem.

PL 10, 216A

子についての全信仰は、キリストの前述の言葉から引き出される。――それゆえ、父は今に至るまで働いており、子も働いている。父も子も働くとき、あなたは本性の名を得ている。神が働くその神の本性が、働いていると理解せよ。

De Trinitate libri XII 7.21.2

2

Ac ne forte duas operationes naturarum dissimilium existimes intelligendas; memento de caeco dictum fuisse: Sed ut manifestentur opera Dei in eo: me oportet operari opera ejus qui me misit (Joan. IX, 3) .

PL 10, 216A

あなたが、異なる本性の二つの働きを理解すべきだと考えることのないように。盲人について語られたことを思い出せ。「彼に神の業が現れるためである。私は、私を遣わした者の業を行わねばならない」(ヨハネ9:3)。

De Trinitate libri XII 7.21.3

3

In eo ergo, quod operatur Filius, opus Patris est: et opus Filii, opus Dei est. Et de operibus sequens adhuc sermo est.

PL 10, 216A

それゆえ、子が働くその点において、それは父の業であり、子の業は神の業である。そして業については、なお続く言葉がある。

De Trinitate libri XII 7.21.4

4

Interim nunc nihil aliud studuit responsio, quam ut omne opus referret ad utrumque; utriusque autem natura non differret operandi, cum in eo, quod usque adhuc Pater operatur, operatur et Filius: ne qui dominus sabbati est (dominus est enim sabbati filius hominis, Luc.

PL 10, 216A

さしあたり、この応答は、すべての業を両者に帰すること以外を目指さなかった。両者の本性が働くことにおいて異ならないこと、すなわち、父が今に至るまで働くその点において、子も働くことである。安息日の主である者が(人の子は安息日の主だからである、ルカ6:5)、

De Trinitate libri XII 7.21.5

5

VI, 5) , impie operari sabbato crederetur, cujus opus per nativitatis naturam paterni in se operis esset auctoritas. Non confunditur itaque aut aboletur natura, ne filius sit: nec tamen rursum adimitur natura, ne Deus sit.

PL 10, 216B

不敬にも安息日に働くと信じられることのないためである。その者の業には、誕生の本性によって、自らのうちに父の業の権威があるのだから。こうして、子であることのないように本性が混同され消されるのでも、神であることのないように本性が取り去られるのでもない。

De Trinitate libri XII 7.21.6

6

Nec discernuntur diversitate, ne unum sint: neque quod unum sunt, id potest praestare ne uterque sit. Et primum filium cognosce, cum dicitur: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) .

PL 10, 216B

また、一つであることのないように相違によって分けられるのでもなく、一つであることが、両者であることを妨げるのでもない。まず子を知れ。「子は、父がしているのを見なければ、自分からは何もすることができない」(ヨハネ5:19)と言われるときである。

De Trinitate libri XII 7.21.7

7

Habes nativitatem filii, quae ab se nihil possit facere, nisi videat. In eo autem, quod ab se nihil potest, innascibilitatis adimit errorem; ab se enim non potest posse nativitas: quod autem videt, consciae in se naturae significatur agnitio.

PL 10, 216B

あなたは子の誕生を得ている。見なければ自分からは何もできない子である。自分からは何もできないという点で、彼は生まれざることの誤りを取り除く。誕生は、自分から何かができるものではないからである。そして彼が見るということは、自らのうちなる本性の自覚の認知を示す。

De Trinitate libri XII 7.21.8

8

Et in eo nunc veram Dei cognosce naturam: Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem).

PL 10, 216C

そしてこの点において、今度は神の真の本性を知れ。「父がすることは何でも、同じことを子も同様にする」(ヨハネ5:19)。

De Trinitate libri XII 7.21.9

9

Post naturae autem virtutem, naturae per id indissimilis intellige unitatem: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem qui misit illum (Ibid., 23) .

PL 10, 216C

本性の力の後で、それによる異ならない本性の一体性を理解せよ。「すべての者が、彼を遣わした父を敬うように、子を敬うためである」(ヨハネ5:23)。

De Trinitate libri XII 7.21.10

10

Ac ne te naturae unitas in solitarii unione contineat; sacramentum in eo fidei disce: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Conclusa sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia.

PL 10, 216C

そして本性の一体性が、あなたを孤独な者の合一に閉じ込めることのないように、そこにある信仰の秘義を学べ。「子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。異端の狂気の企てに対して、すべてが閉じられた。

De Trinitate libri XII 7.21.11

11

Filius est, quia ab se nihil potest: Deus est, quia quaecumque Pater facit, et ipse eadem facit: unum sunt, quia exaequatur in honore, eademque facit, non alia: non est pater ipse, quia missus est.

PL 10, 217A

子であるのは、自分からは何もできないからである。神であるのは、父がすることを彼も同じくするからである。一つであるのは、栄誉において等しくされ、同じことをなし、別のことをなさないからである。父自身でないのは、遣わされたからである。

De Trinitate libri XII 7.21.12

12

Habet igitur hoc sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem: quia universa nativitas non potest non in ea esse natura, unde nascatur.

PL 10, 217A

それゆえ、名も、本性も、権力も、告白も自らのうちに包含することは、誕生だけの秘義である。あらゆる誕生は、それがそこから生まれる本性のうちにないことはありえないからである。

De Trinitate libri XII 7.21.13

13

Non affert externi generis substantiam: quia ex uno non subsistit alienum. Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae: et quidquid unum est per nativitatem, non habet solitudinem; quia et solitudo singularis est, et nativitatis est unitas ad utrumque.

PL 10, 217A

それは外来の類の実体をもたらさない。一つのものから、異質なものは存立しないからである。自らにとって異質でないものは、本性の類において一つである。そして誕生によって一つであるものは何であれ、孤独を持たない。孤独は単独のものであり、誕生の一体性は両者に属するからである。