ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XXVII 第IV巻 第XXVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 117A · 10 sectiones

De Trinitate libri XII 4.27.1

1

Vir quem ex tribus adorat Abraham, Dominus, Deus, et judex est. --Procedit autem pleniore doctrinae profectu sermo divinus, Deus isthic ad Abraham loquitur, parituram Saram pollicetur. Post haec viri tres sedenti assistunt, unum adorat, et Dominum confitetur.

PL 10, 117A

アブラハムが三人のうちから礼拝する男は、主であり、神であり、裁き主である。――神的な言葉は、より満ちた教えの進展をもって進む。神はそこでアブラハムに語り、サラが産むと約束する。この後、三人の男が、座っている彼のもとに立つ。彼は一人を礼拝し、主と告白する。

De Trinitate libri XII 4.27.2

2

Idemque et adoratus et confessus ab illo, tempore eodem in futurum rediturum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis eumdem vir ab eo visus alloquitur.

PL 10, 117A

そして、彼に礼拝され告白されたその同じ者が、同じ時期に将来戻ると約束し、サラに子が生まれることを、神はアブラハムに語った。その後、同じ者が、彼に男として見られつつ、同じ事柄について同じ彼に語りかける。

De Trinitate libri XII 4.27.3

3

Demutatio tantum fit nominum, nihil tamen de confessione decessit. Virum enim licet conspectum, Abraham tamen Dominum adoravit (Gen. XVII, 2, 3) : sacramentum scilicet futurae corporationis agnoscens.

PL 10, 117A

変わるのは名だけであり、それでも告白からは何も失われていない。アブラハムは、男として見えたにもかかわらず、主を礼拝したからである(創世記17:2、3)。すなわち、将来体をとることの秘義を認めたのである。

De Trinitate libri XII 4.27.4

4

Nec tamen tantae fidei testimonio caruit; Domino in Evangeliis dicente, Abraham pater vester laetabatur, ut videret diem meum: et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56) . Vir ergo conspectus rediturum se tempore eodem pollicetur.

PL 10, 117B

しかも彼は、これほどの信仰の証言を欠いていない。主が福音書でこう言っているからである。「汝らの父アブラハムは、私の日を見ることを喜んだ。彼は見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。それゆえ、見られた男は、同じ時期に戻ると約束する。

De Trinitate libri XII 4.27.5

5

Contuere sponsionis effectum: memento tamen virum esse qui spondeat. Quid ergo Scriptura dicit, Et Dominus visitavit Saram (Gen. XXI, 1) ? Vir ergo iste Dominus est, efficiens quod spopondit. Quid autem sequitur? Et fecit Deus Sarae sicut locutus est (Ibid.) .

PL 10, 117B

約束の成就を見よ。だが、約束するのは男であることを忘れるな。では聖書は何と言うか。「主はサラを顧みた」(創世記21:1)。したがってこの男は主であり、約束したことを成し遂げる者である。そして次に何が続くか。「神はサラに、語ったとおりにした」(創世記21:1)。

De Trinitate libri XII 4.27.6

6

Vir in loquendo nuncupatus, Dominus in visitatione significatus, Deus praedicatur in facto. Locutum certe virum non ignoras, qui Abrahae et visus est et locutus. Deum quomodo ignorabis, Scriptura eadem, quae virum dixerat, Deum confitente?

PL 10, 117B

男は語ることにおいて呼ばれ、主は顧みることにおいて示され、神は成し遂げられたことにおいて宣べられる。アブラハムに見られ、語った男が語ったことを、汝は知らないわけではない。男と言ったその同じ聖書が神と告白しているのに、汝はどうして神を知らずにいられようか。

De Trinitate libri XII 4.27.7

7

Ipsa enim dixit, Et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Ibidem, 2). Sed vir venturum se locutus est. Virum crede tantum, nisi qui venit, et Deus et Dominus est. Causam compara.

PL 10, 117C

聖書自身がこう言ったからである。「サラは身ごもり、老年になってアブラハムに男の子を産んだ、主が彼に語ったとおりの時に」(創世記21:2)。だが男は、自分が来ると語った。来た者が神であり主であるのでないなら、汝は男だけを信じるがよい。原因を比べよ。

De Trinitate libri XII 4.27.8

8

Vir certe ob id veniet, ut Sara et concipiat et pariat, Fidem disce. Dominus et Deus ob hoc venit, ut Sara et conciperet et pareret. In potestate Dei vir locutus est: in effectu Dei Deus praestitit. Ita se Deum et loquendo et faciendo significat.

PL 10, 117C

男が来るのは、サラが身ごもり産むためである。信仰を学べ。主であり神である者が来たのは、サラが身ごもり産むためであった。男は神の権力のうちに語り、神の成し遂げにおいて、神が与えた。こうして彼は、語ることにおいても、行うことにおいても、自らを神と示している。

De Trinitate libri XII 4.27.9

9

Viri deinde de conspectis tribus duo abeunt: sed qui residet, et Dominus et Deus est. Neque solum Dominus et Deus est, sed et judex est. Stans enim ante Dominum Abraham dixit, Nullo modo tu facies hoc verbum, occidere justum cum impio, et erit justus sicut impius.

PL 10, 118A

次に、見られた三人のうち二人の男は去る。だが、とどまる者は、主であり神である。そして主であり神であるだけでなく、裁き主でもある。アブラハムは主の前に立ってこう言ったからである。「汝は決してこのようなことをしないであろう、義人を不敬な者とともに殺し、義人が不敬な者と同じになるようなことを。」

De Trinitate libri XII 4.27.10

10

Nequaquam, qui judicas omnem terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25) . Toto igitur sermone suo Abraham fidem, ob quam justificatus est, docet, Dominum suum ex tribus agnitum, et solum adoratum, et Dominum confessus et judicem.

PL 10, 118A

「決して、全地を裁く者よ、汝はこの裁きをしないであろう」(創世記18:25)。したがってアブラハムは、その語りの全体によって、自らがそれゆえに義とされた信仰を教える。三人のうちから見分け、ただ一人を礼拝した自らの主を、主として、また裁き主として告白したのである。