De Trinitate libri XII 8.51.1
Imago Dei est, quatenus omnia in eo creantur. Creatio ut reconciliatio et Patris et Filii est. --Sentisne jam quid sit esse imaginem Dei? Creari utique omnia in eo per eum. Cum in eo creantur omnia, intellige etiam eum cujus imago est creantem in eo omnia.
PL 10, 274Aキリストが神の像であるのは、万物が彼において造られるかぎりにおいてである。造ることも和解させることも、父と子の業である。――汝は今、神の像であるとは何であるかを感じ取っているか。すなわち、万物が彼のうちに、彼を通して造られるということである。万物が彼のうちに造られるとき、彼を像とする者もまた、彼のうちに万物を造っていると、汝は理解せよ。
De Trinitate libri XII 8.51.2
Cum autem quae in eo creantur, per ipsum creantur; in hoc quoque, qui imago est, naturam ejus cujus imago est inesse cognosce. Per se enim creat, quae in ipso creantur: sicuti per ipsum reconciliantur in eo omnia.
PL 10, 274B彼のうちに造られるものが、彼自身を通して造られるとき、像であるこの者のうちにも、彼を像とする者の本性が内在していると、汝は知るがよい。彼は、自らのうちに造られるものを、自らを通して造る。それは、彼を通して、彼のうちに万物が和解させられるのと同じである。
De Trinitate libri XII 8.51.3
Cum in eo reconciliantur, paternae in eo unitatis apprehende naturam reconciliantem sibi in eo omnia. Cum per eum reconciliantur omnia, ipsum Patri reconciliantem in se omnia quae per se reconciliabat intellige.
PL 10, 274B彼のうちに和解させられるとき、そこで万物を自らへと和解させる父の一体性の本性を、汝は捉えよ。彼を通して万物が和解させられるとき、彼自身が、自らを通して和解させていたすべてのものを、自らのうちで父へと和解させていると、汝は理解せよ。
De Trinitate libri XII 8.51.4
Ait enim idem Apostolus: Omnia autem a Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 18, 19) . Confer cum his omne evangelicae fidei sacramentum.
PL 10, 274B同じ使徒はこう言っている。「すべては神からである。神はキリストを通して我々を自らと和解させ、和解の務めを我々に与えた。神はキリストのうちにあって、世を自らと和解させていたからである」(一コリント5:18、19)〔底本の参照のまま。実際は二コリント5:18-19〕。福音の信仰の秘義のすべてを、汝はこれに引き合わせよ。
De Trinitate libri XII 8.51.5
Qui enim videtur in viso, qui operatur in operante, qui loquitur in loquente, idem in reconciliante reconciliat (Joan. XIV, 9, 10) .
PL 10, 275A見られる者のうちに見られる者、働く者のうちに働く者、語る者のうちに語る者は、和解させる者のうちにあって、同じく和解させているからである(ヨハネ14:9、10)。
De Trinitate libri XII 8.51.6
Et idcirco in eo et per eum reconciliatio est, quia per indifferentem naturam Pater in eo manens, mundum sibi ipse per eum et in eo reconciliatione reddebat.
PL 10, 275Aそしてそれゆえ、和解は彼のうちに、彼を通してある。異ならない本性によって、父が彼のうちにとどまり、自ら彼を通して、彼のうちで、和解によって世を自らへと返していたからである。