De Trinitate libri XII 11.14.1
In forma servi dixit, ADSCENDO, etc. --Manens igitur in forma servi, qui manebat ante in Dei forma, homo Christus Jesus locutus est: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) .
PL 10, 408B僕の形において、「私は上る」などと言った。――したがって、以前は神の形にとどまっていた者が、僕の形にとどまりつつ、人キリスト・イエスとして語った。「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。
De Trinitate libri XII 11.14.2
Si igitur haec servus, et ad servos locutus est; quomodo professio ista non servi sit, et ad eam magis naturam quae non in natura servi sit, transferetur; cum ei, qui in forma Dei manens formam servi assumpsit, quasi servo ad servos communio non nisi ex eo tantum possit esse, quod servus est?
PL 10, 408Bしたがって、僕がこれらを語り、しかも僕たちに向けて語ったのなら、この告白は僕のものではないなどとどうして言えようか。しかもそれを、僕の本性にはない本性のほうへ移し替えることがどうして許されようか。神の形にとどまって僕の形を身に受けた者にとって、僕から僕たちに対するかのような共有は、彼が僕であるということからのみありうるのに。
De Trinitate libri XII 11.14.3
Pater igitur sibi ita ut hominibus pater est, et Deus sibi ut servis Deus est. Et cum haec ad homines servos homo in servi forma Jesus Christus loquatur; non ambigitur, quin pater sibi ut caeteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est.
PL 10, 408Cしたがって、父は、人々にとって父であるように、彼にとっても父であり、神は、僕たちにとって神であるように、彼にとっても神である。そして、僕の形にある人イエス・キリストがこれらを人である僕たちに語るのであるから、父は彼にとって、他の者にとってと同様に、彼が人である側面において父であり、神は彼にとって、すべての者にとってと同様に、彼が僕である本性において神である、ということに疑いはない。