ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XXV 第VI巻 第XXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 176A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 6.25.1

1

Christus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat. --Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5) ; et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64) ; et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28) ; sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27) ; vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46) ? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13) ; vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16) ; et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre.

PL 10, 176A

キリストは、神を自らの父と、自らをその子と、当然のこととして呼ぶ。――あらゆる福音書において、子の表明から、肉体の卑しさを身に受けたことを理解しているというのに、すなわち彼が「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)と言うとき、また再三にわたって「汝らは人の子を見るであろう」(マタイ26:64)と言うとき、また「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と言うとき、さらに「今、私の魂は激しく動揺している」(ヨハネ12:27)と言うとき、あるいはまた「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)と言うとき、そしてこの種のほかの多くの場合、それらについてはしかるべき順序で語ることになるが、そうした場合にもかかわらず、このようにたえまない卑しさの証言のうちにあって、彼が自らに父なる神があると言うことを、傲慢だと非難し、彼が「私の父が植えなかった植物はすべて、根こそぎにされる」(マタイ15:13)と言うとき、あるいは「汝らは私の父の家を商いの家とした」(ヨハネ2:16)と言うとき、また、いつでも神を自らの父と名づけるとき、それが、自らの誕生を知り、父における真理の名を保つ、確信に満ちた本性のものであるよりも、むしろ向こう見ずな思い込みのものだと言うほど、共通の理解から疎遠な者は、誰もいないと私は思う。

De Trinitate libri XII 6.25.2

2

Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat.

PL 10, 176C

それゆえ、頻繁な卑しさの表明は、他者のものを自分のものとして主張し、自分のものでないものを擁護し、固有には神と等しくあるべきものを思い込む、という傲慢の欠点を持たない。

De Trinitate libri XII 6.25.3

3

Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17) ; vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35) ?

PL 10, 177A

また、父と呼ぶのと同じ向こう見ずさによって、自らをも子と表明した、というのだろうか。彼はこう言っている。「神は、世を裁くためにではなく、世が彼によって救われるために、その子をこの世に遣わしたのである」(ヨハネ3:17)。あるいはまた、「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:35)と。

De Trinitate libri XII 6.25.4

4

Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5) .

PL 10, 177A

では今、我々は何をしているのか。イエス・キリストに養子の名だけを認めることによって、彼が神を自らの父と名づけることについても、我々は向こう見ずな思い込みを彼に非難している。天からの父の声はこうである。「これに聞け」(マタイ17:5)。

De Trinitate libri XII 6.25.5

5

Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41) : audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36) : si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero.

PL 10, 177A

私は聞く。「父よ、私は汝に感謝する」(ヨハネ2:41)〔底本の引照は II, 41。11:41 の誤りらしい〕。私は聞く。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったので、私が冒瀆したと言う」(ヨハネ10:36)。もし私が名を信じず、呼称によって本性を理解しないなら、何を信じ、何を理解すべきかを、私は問う。

De Trinitate libri XII 6.25.6

6

Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14) ?

PL 10, 177B

私には、ほかの疑いは残されていない。父の権威が天から語る。「これは私の子である」。子の自らについての表明は、「私の父の家」「私の父」である。名の表明は救いである。問いが信仰を要求して「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:14)と言うときにそうである。

De Trinitate libri XII 6.25.7

7

Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas.

PL 10, 177B

固有性の名は、「私の」があるところに続く。汝に問う、異端者よ、ほかのどこから思い込みが生じるのか。汝は父から信を奪い、子から表明を奪い、名から本性を奪う。神の言葉に暴力を加え、それらが言い表すものであることがないようにする。汝の不敬にあるのは、ただ厚かましさだけである。神が自らについて偽ったと非難するとは。