ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XVIII 第I巻 第XVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 37C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 1.18.1

1

Lectori fides necessaria. --Et vos quidem, quos fidei calor et ignoratae mundo ac sapientibus mundi veritatis studium ad legendum vocavit, meminisse oportet terrenarum mentium infirmas atque imbecillas opiniones esse abjiciendas, et omnes imperfectae sententiae angustias religiosa discendi exspectatione laxandas.

PL 10, 37C

読者には信仰が必要である。――そして諸君、信仰の熱と、世界にも世界の賢者たちにも知られていない真理への熱意が、読むように呼び寄せた諸君は、地上の精神の弱く力なき意見は捨てられねばならないこと、また未熟な思いのあらゆる狭さは、学ぶことへの敬虔な期待によって広げられねばならないことを、思い出さねばならない。

De Trinitate libri XII 1.18.2

2

Novis enim regenerati ingenii sensibus opus est, ut unumquemque conscientia sua secundum coelestis originis munus illuminet.

PL 10, 38A

新たにされて再生した才の理解が必要だからである。それは、各人を、天上の起源の賜物にしたがって、その良心によって照らすためである。

De Trinitate libri XII 1.18.3

3

Standum itaque per fidem ante est, ut sanctus Jeremias admonet (XXIII, 22), in substantia Dei: ut de substantia Dei auditurus, sensum suum ad ea quae Dei substantiae sint digna moderetur; moderetur autem non aliquo modo intelligendi, sed infinitate.

PL 10, 38A

したがって、聖なるエレミヤが戒めるとおり(エレミヤ23:22)、信仰によって神の実体のうちにまず立たねばならない。神の実体について聞こうとする者は、自分の理解を、神の実体にふさわしいものに合わせて調整せねばならず、しかもそれは、理解の何らかの様式によってではなく、無限によって調整せねばならない。

De Trinitate libri XII 1.18.4

4

Quin etiam conscius sibi divinae se naturae participem, ut beatus apostolus Petrus in epistola sua altera ait (cap. II, 14) , effectum fuisse, Dei naturam non naturae suae legibus metiatur, sed divinas professiones secundum magnificentiam divinae de se protestationis expendat.

PL 10, 38A

それどころか、幸いなる使徒ペトロが第二の手紙で言うとおり(二ペトロ2:14)、自分が神の本性にあずかる者とされたと自覚して、神の本性を自分の本性の法則によって測ることなく、神の言明を、神が自分について宣言した壮大さにしたがって吟味するがよい。

De Trinitate libri XII 1.18.5

5

Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam exspectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum.

PL 10, 38B

最善の読者とは、語られたことの理解を、語られたことから待ち望み、押しつけず、持ち帰り、持ち込まず、読む前に理解すべきだと決めつけていたことが語られたことに含まれていると見せかけることを強いない者だからである。

De Trinitate libri XII 1.18.6

6

Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque ejus pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.

PL 10, 38B

それゆえ神のことがらについて語るときには、神自身についての認識は神に譲り、その言葉には敬虔な尊崇をもって仕えよう。自分自身によらなければ知られない者は、自分にとって適切な証人だからである。