ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXXIX 第XI巻 第XXXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 424A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 11.39.1

1

Gloriam impertiens, tradit nos regnum Deo sine regni sui damno. Regnum traditum, nos. Tradens Christus, et hoc quatenus homo. --Tradet ergo regnum Deo patri: non ita, tamquam tradens potestate concedat, sed quod nos conformes gloriae corporis sui facti regnum Dei erimus.

PL 10, 424A

栄光を分け与えつつ、彼は、自らの王国を損なうことなく、我々を王国として神に引き渡す。引き渡される王国は、我々である。引き渡すキリストも、人としてである。――したがって彼は、王国を父なる神に引き渡す。引き渡すことで権力を手放すかのようにではなく、我々が、彼の体の栄光と同じ形にされて、神の王国となるからである。

De Trinitate libri XII 11.39.2

2

Non enim ait: Tradet suum regnum; sed Tradet regnum (I Cor. XV, 24) , effectos nos per glorificationem corporis sui regnum Deo traditurus.

PL 10, 424A

使徒は「彼は自らの王国を引き渡す」とは言わず、「彼は王国を引き渡す」(一コリント15:24)と言う。自らの体の栄光化によって王国とされた我々を、神に引き渡すのである。

De Trinitate libri XII 11.39.3

3

Nos itaque tradet in regnum, secundum hoc in Evangeliis dictum: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) . Fulgebunt ergo justi ut sol in regno patris eorum.

PL 10, 424A

したがって彼は、我々を王国へと引き渡す。福音書に語られたこのとおりである。「来よ、私の父に祝福された者たちよ、世界の創設の初めから汝らのために備えられた王国を受け継げ」(マタイ25:34)。こうして義人たちは、彼らの父の王国で太陽のように輝く。

De Trinitate libri XII 11.39.4

4

Tradet enim Filius Deo regnum eos, quos vocavit in regnum, quibus et beatitudinem sacramenti hujus spopondit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Regnans itaque avertet scandala, et tunc justi in regno Patris tamquam sol fulgebunt.

PL 10, 424A

子が神に引き渡す王国とは、王国へと召した者たちである。彼らに、この秘義の幸いを、こう言って約束したのである。「心の清い者は幸いである。その者たちは神を見るからである」(マタイ5:8)。こうして王として支配する彼は躓きを取り除き、そのとき義人たちは父の王国で太陽のように輝く。

De Trinitate libri XII 11.39.5

5

Tradet autem Deo patri regnum: et tunc quos regnum Deo tradiderit, Deum videbunt. Et quod regnum, ipse testatus est dicens ad Apostolos: In vobis enim est regnum Dei (Luc XVII, 21) . Regnans itaque regnum tradet.

PL 10, 424C

彼は王国を父なる神に引き渡す。そして、王国として神に引き渡された者たちは、そのとき神を見る。その王国が何であるかを、彼自身が使徒たちに語って証しした。「汝らのうちに神の王国はあるからである」(ルカ17:21)。こうして王として支配する彼が、王国を引き渡す。

De Trinitate libri XII 11.39.6

6

Et si quis quaerat quis iste sit tradens regnum, audiet: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21) .

PL 10, 424C

もしこの王国を引き渡す者が誰かと問う者があれば、こう聞くであろう。「キリストは死者の中から復活した。眠った者たちの初穂として。死が人を通して来たのだから、死者の復活も人を通して来る」(一コリント15:21)。

De Trinitate libri XII 11.39.7

7

Omnis enim hic nunc praesentis quaestionis sermo de sacramento corporis est, quia Christus primitiae ex mortuis est.

PL 10, 424C

実際、現在の問いのこの議論全体は、体の秘義についてである。キリストは死者の中からの初穂だからである。

De Trinitate libri XII 11.39.8

8

Quo autem Christus mysterio ex mortuis resurrexit, Apostolo dicente noscamus: Memento Christum a mortuis resurrexisse, de semine David (II Tim. II, 8) : mortem itaque et resurrectionem ex ea tantum docens dispensatione esse, qua caro est.

PL 10, 424C

またキリストがどの奥義によって死者の中から復活したかを、使徒の言葉によって知ろう。「ダビデの子孫であるキリストが死者の中から復活したことを思い起こせ」(二テモテ2:8)。彼は、死と復活が、肉であるという経綸においてのみあると教えているのである。