De Trinitate libri XII 3.20.1
Sed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas.
PL 10, 87Bしかし、探りえないものを追い求め、神の秘密と力の重々しい判定者たる汝、汝が誰であれ、私は汝に求める。無知であり、すべてについて神が語ったとおりにただ神を信じるだけの私に、せめてこの出来事の理を示すようにと。
De Trinitate libri XII 3.20.2
Dominum audio, et quia his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus; certe Thomae, non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan., XX, 25) .
PL 10, 87B私は主に耳を傾ける。書かれたことを信じるがゆえに、私はすでに知っている。復活ののち、彼は、信じない多くの者に、しばしば体をもって自らを見せた。確かにトマスには、傷に触れてでなければ信じないであろう者であったのに、そうした。トマスはこう言っていた。「私が彼の手に釘の跡を見、私の指を釘の跡の場所に入れ、私の手を彼の脇腹に入れなければ、私は信じない」(ヨハネ20:25)。
De Trinitate libri XII 3.20.3
Dominus ad omnem se intelligentiae nostrae imbecillitatem accommodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum invisibilis virtutis operatur: facti rationem, quisquis eris coelestium rerum scrutator, expone.
PL 10, 87B主は、我々の理解の弱さのすべてに自らを合わせ、信じない者たちの疑いを満たそうとして、見えざる力の秘められたわざを行う。天のことがらを探る者よ、汝が誰であれ、この出来事の理を述べてみよ。
De Trinitate libri XII 3.20.4
Erant discipuli in clauso, et secreto post passionem Domini congregati consederant. Dominus Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus assistit, palpandi corporis et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique qui compunctus recognoscendus sit, necesse est corpus in quo est compunctus attulerit.
PL 10, 88A弟子たちは、主の受難ののち、戸を閉ざした秘密の場所に集まって座っていた。主は、トマスの信仰を、提示した条件によって確かなものにしようとして、傍らに立ち、体に触れ、傷に手を触れる機会を差し出した。そして、刺し貫かれた者として見分けられるべき者は、自らが刺し貫かれたその体を必ず携えていたはずである。
De Trinitate libri XII 3.20.5
Quaero ergo per quas clausae domus partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit dicens: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio (Ib., 26) .
PL 10, 88Aそれゆえ私は問う。閉ざされた家のどの部分を通って、体を持つ者が入り込んだのか。福音記者は、注意深くこう表現している。「イエスは戸が閉ざされたまま来て、真ん中に立った」(ヨハネ20:26)。
De Trinitate libri XII 3.20.6
An constructa parietum penetrans et solida lignorum, naturam eorum impenetrabilem transcucurrit? Stetit namque corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat.
PL 10, 88A壁の構造や木材の堅固なものを貫いて、その通り抜けえない本性を走り抜けたのか。彼は体を持つ者として立ったのであり、見せかけでも偽りでもなかったからである。それゆえ、貫き入るその入来に、汝の心の目は従うがよい。そして彼とともに、閉ざされた家に、汝の理解の視線を入らせるがよい。
De Trinitate libri XII 3.20.7
Integra sunt omnia et obserata: sed esse assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem.
PL 10, 88Bすべてのものは損なわれず、閂がかけられている。しかし、その力によってすべてが通り抜けられる者が、真ん中に立っている。汝は見えないものに言いがかりをつける。私は汝に、見えるものの理を求める。
De Trinitate libri XII 3.20.8
Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit in medio est?
PL 10, 88B堅固なものからは何も譲られず、木も石も、その本性によって、感じられない滑り込みのように、何かを受け入れることもない。主の体は自らから欠け落ちて、自らを無から取り戻すのでもない。それなのに、どこから、真ん中に立つ者があるのか。
De Trinitate libri XII 3.20.9
Cedit ad haec et sensus et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate fallimus, ita et de ingressus Domini mentiamur.
PL 10, 88Bこれらのことには、理解も言葉も譲る。出来事の真実は人間の理の外にある。それなら、我々は誕生について偽るように、主の入来〔底本は ingressus。ingressu と読む〕についても偽ろうではないか。
De Trinitate libri XII 3.20.10
Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est natus ex Patre.
PL 10, 89A知性が出来事を把握しないゆえに、出来事はなかったと言おうではないか。そして我々の理解が止むなら、出来事そのものの結果も止むとしよう。しかし、我々の偽りに、出来事への信仰が打ち勝つ。主は、家の閉ざされたまま、弟子たちの真ん中に立った。そして子は、父から生まれた。
De Trinitate libri XII 3.20.11
Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem, consistentis non consequaris introitum: noli nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat.
PL 10, 89A立ったことを否定してはならない。汝の理解の弱さのために、立つ者の入り来たり方を追えないからといって。また、生まれざる完全な神なる父から、独り子であり完全な子なる神が生まれたことを、知らずにいてはならない。生成の力が、人間の本性の理解と言葉を超えるからといって。