De Trinitate libri XII 6.13.1
Dei ex Deo nativitas impugnata, asseritur. --Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: « Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam.
PL 10, 167A神からの神の誕生は攻撃されるが、我々はこれを主張する。――さて、まさにそこには、異端の狡猾さがいかに多く、その表明がいかに老獪であったことか。「以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと創造し加えられたのでもない。」神から生まれた神は、当然、無から生まれたのではなく、存在しないものから生まれたのでもない。自らの誕生の、生きた本性を持っていたのである。
De Trinitate libri XII 6.13.2
Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam.
PL 10, 167A彼は、かつて存在していた同じ神ではなく、かつて存在していた神から、神が生まれたのである。そして誕生は、自らの起源の本性を、自らの誕生そのものにおいて持った。
De Trinitate libri XII 6.13.3
Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda.
PL 10, 167Aもし我々が自分自身のものから語るなら、我々は傲慢である。だが、神によって語ることを教えられた者として我々が自らを示すなら、神の誕生は神の教えに従って告白されなければならない。
De Trinitate libri XII 6.13.4
Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, « Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem?
PL 10, 167Bそれゆえ、父と子におけるこの本性の一体性、および、生きた誕生というこの語りえない秘義を、異端の狂気は排除しようとして言う。「以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと創造し加えられたのではない」と。実際、父が自らから欠け去ったと考え、かつて存在していた同じ者が、あとで子へと生まれ、あるいは子へと創造し加えられたとし、神の消滅があって、その消滅から誕生が引き継ぐと考えるほど、正気を失った者が誰かいようか。誕生は、とどまる源である者を証しするというのに。
De Trinitate libri XII 6.13.5
Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare?
PL 10, 167Bあるいは、子が誕生による以外の仕方で存立したと告白するほど、誰が正気を失っているだろうか。さらに、神が生まれるという事実から、神が存在するに至らなかったと、あえて宣べ伝えるほど、誰が愚かであろうか。
De Trinitate libri XII 6.13.6
Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi.
PL 10, 167B実際、存続していた神が生まれたのではなく、存続する神から神が生まれたのである。生む者の本性を、本性の誕生において自らのうちに保っている。だが、神から神へと出た神の誕生は、存在していなかったものを保つのではなく、神のものとして存続していた、また存続しているものを、生まれることの真実によって得たのである。
De Trinitate libri XII 6.13.7
Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit.
PL 10, 167Cしたがって、存在していた者が生まれたのではなく、神のものであったもののうちから、またそのうちに、神が生まれて存在したのである。
De Trinitate libri XII 6.13.8
Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem.
PL 10, 167Cそれゆえ、異端の欺瞞の、この先行する言説はすべて、その最も不敬な教えへの道を整えた。それは、独り子なる神を否もうとして、あたかも真理の理が先に前置きされたかのように、彼が神からではなくむしろ無から生まれたと宣べ伝え、その誕生を、存在しないものからの創造の意志へと引き戻すためである。