De Trinitate libri XII 12.44.1
Creatam se dicit Sapientia, spectans quae post saeculum gessit. --Sed tandem doctrinae catholicae revelatione, quid sit Christum in initium viarum Dei et in opera creatum esse, in principio haeretice cognosce, et ipsius Sapientiae dictis impiae hebetudinis tuae disce stultitiam.
PL 10, 460B知恵は、世の後に自らが行ったことに目を向けて、自分が造られたと言う。――ところで、公同の教えの啓示によって、ついに知るがよい、異端者よ、キリストが神の道の初めとして、また業のために造られたとは何であるかを。そして知恵自身の言葉から、汝の不敬虔な鈍さの愚かさを学べ。
De Trinitate libri XII 12.44.2
Coepit enim ita: Si enuntiavero vobis quae quotidie sunt, memorabor ea quae a saeculo sunt enumerare (Prov. VIII, 21, sec. LXX) : namque cum ante dixisset: Vos o homines obsecro, et emitto vocem meam filiis hominum.
PL 10, 461A知恵は次のように始めているからである、「もし私が、日々あることを汝らに告げるなら、世からあることを数え上げることを思い出すであろう」(箴言8:21、七十人訳による)。というのは、その前にこう言っていたからである、「人々よ、汝らに私は願う。私は人の子らに声を出す。」
De Trinitate libri XII 12.44.3
Intelligite simplices astutiam, indocti autem cor apponite (Ibid., 4, 5) ; et rursum: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam.
PL 10, 461A「単純な者たちよ、巧みさを理解せよ。無学な者たちよ、心を向けよ」(箴言8:4、5)。また続けて、「私によって王たちは治め、力ある者たちは義を書き記す。」
De Trinitate libri XII 12.44.4
Per me principes magnificantur, et tyranni per me tenent terram (Ibid., 15, 16) ; et rursum: In viis aequitatis ambulo, et inter medias semitas justitiae conversor: ut dividam diligentibus me substantiam, et thesauros eorum impleam bonis (Ibid., 20, 21) .
PL 10, 461A「私によって君主たちは大いなる者とされ、僭主たちは私によって地を保つ」(箴言8:15、16)。さらに、「私は公平の道を歩み、義の小道の真ん中を行き来する。私を愛する者たちに実体を分け、彼らの宝を良いもので満たすためである」(箴言8:20、21)。
De Trinitate libri XII 12.44.5
Quotidianum opus suum Sapientia non tacet. Et primum universos obsecrans monet, et simplices intelligere astutiam, et indoctos cor apponere, ut verborum distinctas discretasque virtutes vehemens ac diligens lector expenderet.
PL 10, 461B知恵は、自分の日々の業を黙っていない。まず、すべての人に願いつつ、単純な者には巧みさを理解するよう、無学な者には心を向けるよう戒める。言葉の区別された力を、熱心で注意深い読者が量りとるためである。
De Trinitate libri XII 12.44.6
Suis itaque modis, suis constitutionibus universa agi, intelligi, laudari, obtineri ( al. teneri) docet: et intra se regna regum, et potentium prudentiam, et principum famosa opera, et jus terram obtinentium tyrannorum contineri ostendit: se quoque non admisceri iniquitatibus, neque injustitiis interesse; et hoc ob id, ut universis aequitatis ac justitiae operibus intercedendo, diligentibus se aeternorum bonorum, et incorruptorum thesaurorum opulentiam subministret.
PL 10, 461Bこうして知恵は、万物が、それぞれの仕方、それぞれの定めによって、行われ、理解され、称えられ、保持される(別本では「保たれる」)ことを教える。また、王たちの統治、権能ある者たちの思慮、君主たちの名高い業、地を保つ僭主たちの権利が、自らのうちに含まれていることを示す。さらに、自分は不正と混ざらず、不義にかかわらないこと、しかもそれは、公平と義のすべての業に仲介して、自分を愛する者たちに、永遠の善と朽ちない宝の豊かさを与えるためであることを示す。
De Trinitate libri XII 12.44.7
Ergo ea se, quae quotidie fiunt, enarraturam professa, memorem se quoque ad enumeranda ea quae a saeculo sunt pollicetur.
PL 10, 461Cこうして、日々起こることを語ると告白したうえで、世からあることを数え上げることも思い出すと約束している。
De Trinitate libri XII 12.44.8
Et nunc quis hebetudinis sensus est ea, quae a saeculo esse memorata sunt, quod ante saeculum gesta sint existimare? quia in his, quae a saeculo sunt, opus omne post saeculum est: at vero quae ante saeculum sunt, praeveniunt saeculi a se posterioris constitutionem.
PL 10, 462Aそれなのにいま、世からあると記憶されたものを、世の前に行われたと考えるとは、なんという理解の鈍さか。世からあるものにおいては、すべての業は世の後にあり、世の前にあるものは、自分より後の世の成立に先んじるからである。
De Trinitate libri XII 12.44.9
Memorem itaque se ad dicenda ea, quae a saeculo sunt, professa Sapientia ait: Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Ibid., 22) .
PL 10, 462A世からあることを語るために思い出すと告白した知恵は、こう言う、「主は私を、その道の初めとして、その業のために造った」(箴言8:22)。
De Trinitate libri XII 12.44.10
Rerum itaque a saeculo gestarum significatio ista est: neque generationis ante saecula praedicatae, sed dispensationis a saeculo initae doctrina est.
PL 10, 462Aしたがって、この言葉は、世から行われた事柄を示している。世の前に宣べられた生成の教えではなく、世から始まった経綸の教えである。