De Trinitate libri XII 6.34.1
Prius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant. --Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem per id quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29) .
PL 10, 184C彼らは以前から、神によって遣わされたことを知っていた。だが誕生の理は受けていなかった。――聖なる使徒たちは、ここでは「神から出た」を、すなわち神によって遣わされたことと理解したのではない。実際、彼らは、それまでのすべての言説において、彼が遣わされたことを告白するのを、しばしば聞いていたからである。むしろ、神から出たと聞き、彼のうちに神の本性を、業から見て取りつつ、神から出たということを通して、本性の真実を認識するのである。こう言うときに。「今、我々は、汝がすべてを知っており、誰かが汝に尋ねる必要もないことを知っている。このことによって我々は、汝が神から出たと信じる」(ヨハネ16:29)。
De Trinitate libri XII 6.34.2
Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem.
PL 10, 185A実に、彼らが、彼が神から出たと信じるのは、彼が神のものを為しうる、また為す、というそのことによってである。彼は、神の本性が父から「来た」のではなく、神から「出た」のだと完結させるからである。実に、今初めて聞くこのことが、信仰へと確かめられる。
De Trinitate libri XII 6.34.3
Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28) ; nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum.
PL 10, 185A実際、主が両方を言ったとき、「私は神から出て、父からこの世に来た」(ヨハネ16:28)、彼らは、しばしば聞いていた「父からこの世に来た」ということには、何の驚きも抱かなかった。
De Trinitate libri XII 6.34.4
Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum.
PL 10, 185A彼らの応答は、「私は神から出た」というこの言葉についての信仰と理解を証していた。実際、彼らは、「このことによって我々は、汝が神から出たと信じる」と言うとき、ただこの点にだけ答えており、「そして汝は父からこの世に来た」とは付け加えなかったからである。
De Trinitate libri XII 6.34.5
Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit.
PL 10, 185Bそして、一方は表明され、他方は沈黙されている中で、表明の原因は、言葉の新しさが要求し、表明の証しは、真理の理解が引き出したのである。
De Trinitate libri XII 6.34.6
Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant.
PL 10, 185B確かに彼らは、彼が神として万事をなしうることを知っていた。だが、誕生の理をまだ受けていなかった。そして、神によって遣わされたと知っていた者たちも、神から出たとは知らなかったのである。
De Trinitate libri XII 6.34.7
Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum.
PL 10, 185Bこの言葉の力を通して、子の、あの語りえない完全な誕生を理解しつつ、今や彼らは、彼が諺なしに語ったと表明する。