De Trinitate libri XII 7.36.1
Quod Dei in Christo naturam nondum nosset arguitur. --Dominus itaque dictis Philippi haec reddidit: Tanto tempore vobiscum sum; et non nostis me, Philippe (Ibid., 9) ?
PL 10, 229Cキリストのうちの神の本性を、彼がまだ知らなかったことが咎められる。――そこで主は、フィリポの言葉にこう答えた。「これほど長く私は汝らとともにいるのに、私を知らないのか、フィリポよ」(ヨハネ14:9)。
De Trinitate libri XII 7.36.2
Arguit Apostoli in cognoscendo se ignorationem: quia superius se cognito Patrem quoque cognitum esse dixisset. Sed quid illud est, quod queritur se tanto tempore cognitum non fuisse? Scilicet quia se cognito, paternae in se naturae esset intelligenda divinitas.
PL 10, 229C使徒が自分を知ることについて無知であることを咎めている。先に、自分が知られれば父も知られたと言っていたからである。だが、これほど長く知られなかったと嘆くこれは何か。すなわち、自分が知られたなら、自らのうちの父の本性の神性が理解されねばならなかったからである。
De Trinitate libri XII 7.36.3
Cum enim ea, quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, jubere ventis, inintellecta demutatione vini incrementoque panum cum gestorum fide gerere, fugare daemonas, morbos depellere, damna corporum rependere, emendare vitia nativitatis, peccata dimittere, vitam mortuis reddere; et haec agere carnalem, et Dei se filium inter ista profitentem: hinc querelae omnis orta conquestio est, quod in sacramento nativitatis humanae, gessisse haec in homine assumpto Dei non intellecta natura est.
PL 10, 230A彼のなすことは神に固有のものだった。波を踏み、風に命じ、水がぶどう酒に変わり、パンが増える不可解な変化を、なされた業への信仰とともに行い、悪霊を追い払い、病を退け、身体の欠損を償い、生まれつきの欠陥を正し、罪を赦し、死者に命を返す。しかも、肉の者がこれらを行い、その最中に自らを神の子と告白していた。そこから、嘆きの訴えのすべてが生じた。人間の誕生の秘義のもとで、これらが身に受けた人間においてなされたことについて、神の本性が理解されなかったからである。