De Trinitate libri XII 10.1.1
Dissidentium sententiarum quae causae. Doctrinam placiti, non rationis sectantes. --Non est ambiguum, omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse: quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit sensus animorum; cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his, quibus offenditur, contradicit.
PL 10, 343A意見が分かれる原因。理ではなく気に入りを教えとして追う者たち。――人間の語る言葉はすべて、つねに反論を免れなかったことは疑いえない。意志の動きが分かれれば、心の理解もまた分かれるからである。心は、対立する判断への傾きに引かれて争い、自分が不快を覚える主張には反駁する。
De Trinitate libri XII 10.1.2
Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit; tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem, vel stultae vel vitiosae voluntatis error obnititur.
PL 10, 343A語られたことはすべて真理の理によって完全であるとしても、ある者にはこう見え、こう気に入り、別の者にはああ見え、ああ気に入るというときには、真理の言葉は対立する者の応答にさらされる。理解されていない真理、あるいは不快を与える真理に対しては、愚かな意志か、あるいは邪な意志の誤りが逆らうからである。
De Trinitate libri XII 10.1.3
Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia: et indeflexo motu adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nec studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, et his quae studemus doctrinam coaptamus Jamque nominis potius, quam naturae, erit doctrina quae fingitur: et non jam veri manebit ratio, sed placiti; quam sibi voluntas magis ad defensionem placentium coaptaverit, non quae voluntatis instinctum per intelligentiam veri rationabilis incitabit.
PL 10, 344D抱いた意志への固執はどれも節度を欠く。意志が理に服さず、教えに熱意が注がれず、我々が望むことのために理を探し求め、我々が心を寄せることに教えを合わせるとき、反対しようとする熱意は、曲がることのない動きのまま続く。そのとき作り上げられる教えは、本性というよりむしろ名だけのものとなり、もはや真理の理ではなく気に入りの理が残る。それは、意志が、気に入ったものを守るために自らに合わせて仕立てた理であって、真理の理解を通して、意志の衝動を理にかなうものへと促す理ではない。
De Trinitate libri XII 10.1.4
Per haec igitur vitia studiosarum voluntatum omnes adversantium intentionum emergunt contradictiones: et inter veri assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et tuetur voluntas.
PL 10, 344Dしたがって、熱心な意志のこうした悪徳から、対立する意図のあらゆる反論が生じ、真理の主張と気に入りの擁護とのあいだに、執拗な戦いが起こる。真理は自らを堅持し、意志もまた自らを守るからである。
De Trinitate libri XII 10.1.5
Caeterum si non praeiret rationem voluntas, sed per veri intelligentiam ad velle id quod verum est moveretur: numquam doctrina voluntatis quaereretur, sed voluntatem omnem doctrinae ratio commoveret; essetque omnis sine contradictione veritatis sermo, cum unusquisque non quod vellet, id verum esse defenderet, sed quod verum est, id velle coepisset.
PL 10, 345Aしかし、もし意志が理に先立たず、真理の理解を通して、真であることを意志するように動かされるなら、意志にかなう教えが求められることは決してなく、教えの理があらゆる意志を動かすであろう。そして真理の言葉はすべて反論なきものとなり、各人は、自分が欲することを真であると擁護するのではなく、真であることを意志し始めるであろう。