De Trinitate libri XII 9.72.1
Deus simplex, et humano modo minime cogitandus. Non mutatur. Omnia potest. --Absit autem corporalium demutationum novitates in Patre et Filio existimari, ut aliquando Pater Filio aut loquatur, aut taceat.
PL 10, 338B神は単一であり、人間的なやり方でまったく考えられてはならない。変化しない。何でもなしうる。――父と子に、体の変化の新しさが考えられることは、あってはならない。父が、あるときは子に語り、あるときは黙る、というように。
De Trinitate libri XII 9.72.2
Nobis quidem nonnunquam missam vocem de coelo meminimus; ut sacramentum apud nos Filii, paterni dicti significatio firmaret, sicut Dominus ait: Non propter me vox haec venit de coelo, sed propter vos (Joan. XII, 30) .
PL 10, 338B確かに、我々のために、天から声が送られたことがあると我々は記憶する。子の秘義を、我々のもとで、父の言葉の意味が確かにするためである。主はこう言っている。「この声が天から来たのは、私のためではなく、汝らのためである」(ヨハネ12:30)。
De Trinitate libri XII 9.72.3
Caeterum natura Dei non eget compositis humani officii necessitatibus, linguae motu, temperamento oris, spiritus nisu, aeris pulsu.
PL 10, 338Bだが神の本性は、人間の務めの合成された必要、すなわち舌の動き、口の調整、息の力、空気の振動を必要としない。
De Trinitate libri XII 9.72.4
Deus simplex est, religione nostra intelligendus est, pietate profitendus est: sensu vero non persequendus est, sed adorandus; quia natura moderata et infirmis, naturae infinitae et potentis sacramentum intelligentiae opinione non occupet.
PL 10, 338C神は単一であり、我々の信仰心によって理解され、敬虔によって告白されるべきであって、理解によって追い尽くされるべきではなく、拝されるべきである。節度ある弱い本性が、無限で力ある本性の秘義を、意見によって占めることのないためである。
De Trinitate libri XII 9.72.5
Non est itaque diversus compositae divinitatis partibus: ut sit in eo aut post stuporem voluntas, aut post silentium sermo, aut post otium opus: ut aut velle aliquid, nisi ad volendum motus sit, non putetur; aut loqui quid, nisi post silentium sonent verba, non possit; aut agere aliquid, nisi in opus exeat, non intelligatur.
PL 10, 338Cしたがって、神は、合成された神性の部分によって多様なのではない。彼のうちに、停止ののちの意志、沈黙ののちの言葉、閑暇ののちの業があるのではない。望むことへの動きがなければ何かを望むとは考えられず、沈黙ののちに言葉が響かなければ何かを語ることはできず、業へと出てゆかなければ何かを行うとは理解されない、というようなことはない。
De Trinitate libri XII 9.72.6
Non subjacet naturae legibus, a quo legem omnis natura sortitur: neque in aliquo, infirmitate aut demutatione efficiendi detinetur, qui extra modum est potestatis, secundum Domini dictum: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36) : ut quantum sensus humanus non capit, tantum Deus possit.
PL 10, 339Aあらゆる本性が法を分け与えられる源である者は、本性の法に服さない。また、権力において限度を超えている者は、何であれ、行うことにおける弱さや変化によって引き止められない。主の言葉のとおりである。「父よ、汝にはすべてが可能である」(マルコ14:36)。人間の理解が捉ええないだけ、神は可能なのである。
De Trinitate libri XII 9.72.7
Sed ne ipsum quidem se omnipotentiae virtute fraudavit, dicens, Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) . Non est difficultas, ubi non est infirmitas; quia difficultati subjacet impotens efficiendi potestas.
PL 10, 339Aしかし彼は、自らを全能の力から欠かせることもしなかった。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)と言ったのである。弱さのないところに困難はない。困難には、行う力のない権力が服するからである。
De Trinitate libri XII 9.72.8
Difficultatis enim natura in infirmitate virtutis est: quae cum modum non habet potestatis, non tenetur lege infirmitatis.
PL 10, 339B困難の本性は、力の弱さにあるからである。権力の限度を持たない者は、弱さの法に縛られない。