De Trinitate libri XII 5.33.1
Esaiam ex Esaiae dictis interpretatur Apostolus. Esaias vidit Deum, neque alium vidit praeter Filium. --Nisi forte Apostolus dictis propheticis non ex prophetiae spiritu usurpatis, temerarius alieni sermonis interpres est.
PL 10, 152A使徒は、イザヤの言葉によってイザヤを解釈する。イザヤは神を見た。しかも子のほかの者を見たのではない。――まさか、使徒が預言の霊によらずに預言の言葉を用いて、他人の言葉の軽率な解釈者となっているというのでもあるまい。
De Trinitate libri XII 5.33.2
Omnia quidem per revelationem Christi Apostolus dicit: sed Esaiae dicta ex dictis Esaiae ipsius novit.
PL 10, 152A使徒はすべてをキリストの啓示によって語る。しかしイザヤの言葉は、イザヤ自身の言葉から知っていた。
De Trinitate libri XII 5.33.3
In exordio enim sermonis ejus, in quo Deus verus a servientibus sibi benedicendus atque jurandus est, haec prophetae oratio legitur: A saeculo non audivimus, nec oculi nostri viderunt Deum praeter te, et opera tua quae facies exspectantibus misericordiam tuam (Esa. LXIV, 4) .
PL 10, 152A真の神が、自らに仕える者たちから祝福され、誓われるべきだとされる、その言葉の冒頭には、預言者のこの言葉が読まれる。「世の初めから、我々は聞いたことがなく、我々の目は、汝のほかに神を見たことがない。汝の憐れみを待ち望む者たちのために、汝が行う業も」(イザヤ64:4)。
De Trinitate libri XII 5.33.4
Loquitur Esaias, praeter hunc se neminem Deum vidisse. Vidit enim gloriam Dei, cujus praenuntiaverat mysterium corporationis ex virgine.
PL 10, 152Aイザヤは、この者のほかに誰も神を見なかったと語っている。彼は神の栄光を見たのであり、その神の、おとめからの受肉の奥義を、あらかじめ告げていたのである。
De Trinitate libri XII 5.33.5
Ac si tu haeretice ignoras, quod in ea gloria unigenitum Deum viderit; audi Joannem evangelistam dicentem (XII, 41): Haec autem dixit Esaias, quando vidit honorem ejus, et locutus est de eo (Esa. VI, 1) .
PL 10, 152A異端者よ、イザヤがその栄光において独り子なる神を見たことを汝が知らないなら、福音書記者ヨハネが言うのを聞け(ヨハネ12:41)。「イザヤがこれらを言ったのは、彼の栄誉を見たときであり、彼について語ったのである」(イザヤ6:1)。
De Trinitate libri XII 5.33.6
Hinc apostolicis, hinc evangelicis, hinc propheticis dictis, impie haeretice, concluderis.
PL 10, 152B不敬虔な異端者よ、汝は使徒の言葉からも、福音書の言葉からも、預言の言葉からも、ここに閉じ込められる。
De Trinitate libri XII 5.33.7
Esaias enim Deum vidit; et cum scriptum sit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) ; Deum tamen propheta vidit, et gloriam ejus usque ad invidiam propheticae dignitatis adspexit. Nam in judicium mortis ob hanc causam a Judaeis actus est.
PL 10, 152Bイザヤは神を見た。「神を見た者は、いまだかつて誰もいない。ただ父の懐にいる独り子なる子だけが、彼を説き明かした」(ヨハネ1:18)と書かれているにもかかわらず、それでも預言者は神を見、預言者の品位への妬みを招くほどに、その栄光を見つめたのである。この理由で、彼はユダヤ人たちによって死の裁きに引き渡されたのだから。