ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput I 第III巻 第I章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 75A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 3.1.1

1

Filium in Patre, et vicissim, sensus humanus non capit. --Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) , et non immerito; natura enim intelligentiae humanae rationem dicti istius non capit.

PL 10, 75A

子が父のうちにあり、また逆に父が子のうちにあることを、人間の理解は把握しない。――主の言葉は、多くの人にとって不明瞭である。主は「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:11)と言うのであり、それも故なきことではない。人間の理解の本性は、この言葉の理(ことわり)を把握しないからである。

De Trinitate libri XII 3.1.2

2

Videtur namque non posse effici, ut quod in altero sit, aeque id ipsum extra alterum sit; et cum necesse sit ea, de quibus agitur, non solitaria sibi esse, numerum ac statum tamen suum, in quo sint, conservantia, non posse se invicem continere, ut qui aliquid aliud intra se habeat, atque ita maneat manensque semper exterior, ei vicissim, quem intra se habeat, maneat aeque semper interior.

PL 10, 75A

というのも、ある者のうちにあるものが、同じそのものが同時に他方の外にもある、ということは成り立ちえないように思われるからである。また、問題となっているものどもは、互いに孤立したものではなく、しかも自らの数と、そこにおいてある状態とを保っているのであるから、互いを包みえない、と思われる。すなわち、自らのうちに何か別のものを持つ者が、そのようにしてとどまりつつ、とどまりながら常にその外にあり、しかも自らのうちに持つ相手に対しては、今度は同じく常にその内にとどまる、ということはできない、というのである。

De Trinitate libri XII 3.1.3

3

Haec quidem sensus hominum non consequetur, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit: sed quod inintelligibile est homini, Deo esse possibile est.

PL 10, 75A

これは人間の理解の及ぶところではなく、人間の比較が神のことがらに何らかの範例を与えることもない。しかし、人間にとって理解しえないことも、神にとっては可能である。

De Trinitate libri XII 3.1.4

4

Hoc non a me ita dictum sit, ut ad rationem dicti ea tantum sufficiat auctoritas, quod a Deo dictum sit.

PL 10, 76B

私がこう言うのは、神が言ったということだけで、この言葉の理のための権威として足りる、という意味ではない。

De Trinitate libri XII 3.1.5

5

Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud: Ego in Patre, et Pater in me; si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus: ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id divinae veritatis ratio consequatur.

PL 10, 76B

したがって、「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」というこの言葉が何であるかを、知り、理解しなければならない。もっとも、それをあるがままに把握しうるならばの話である。事物の本性が受けえないと考えられていることを、神の真理の理が成し遂げるようにするためである。