ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XIII 第VIII巻 第XIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.13.1

1

Unitas naturalis fidelium in Deo praestatur Verbi incarnatione, et Eucharistiae sacramento. --Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me; ut sint perfecti in unum (Joan. XVII, 22 et 23).

PL 10, 257C

信ずる者たちの本性的な一体性は、言葉の受肉と聖餐の秘義によって神においてもたらされる。――主は、信ずる者たちの良心に何一つ不確かなものを残さず、本性的な働きの結果そのものを教えて、こう言った。「彼らが、我々が一つであるように一つとなるためである。私は彼らのうちに、汝は私のうちにいる。彼らが一つへと完全にされるためである」(ヨハネ17:22、23)。

De Trinitate libri XII 8.13.2

2

Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis?

PL 10, 257C

父と子のあいだに意志の一体性を持ち込む者たちに、今、私は問う。キリストが今日我々のうちにいるのは、本性の真実によってなのか、それとも意志の一致によってなのか。

De Trinitate libri XII 8.13.3

3

Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit?

PL 10, 257C

もし言葉が真に肉となり、我々が主の食事として真に言葉の肉を受けるのなら、そのキリストが本性によって我々のうちにとどまっていると考えられないことがあろうか。彼は人として生まれ、我々の肉の本性を、もはや自らから分かたれえないものとして身に受けた。そして、秘義のもとで我々に分かち与えられる自らの肉の本性を、永遠の本性に混ぜ合わせたのである。

De Trinitate libri XII 8.13.4

4

Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt.

PL 10, 257C

こうして我々はみな一つである。父がキリストのうちにおり、キリストが我々のうちにいるからである。したがって、父がキリストのうちに本性によっていることを否定する者は誰であれ、まず、自分がキリストのうちに、あるいはキリストが自分のうちに本性によっていることを否定してみるがよい。キリストのうちに父が、我々のうちにキリストがいることが、彼らにおいて我々を一つにするからである。

De Trinitate libri XII 8.13.5

5

Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis.

PL 10, 257C

したがって、キリストが我々の体の肉を真に身に受け、また、マリアから生まれたあの人が真にキリストであり、我々が奥義のもとで彼の体の肉を真に受けるのなら(そしてそれによって、父が彼のうちにおり、彼が我々のうちにいるのだから、我々は一つとなるであろう)、なぜ意志の一体性などが主張されるのか。秘義を通じた本性的な固有性こそが、完全な一体性の秘義なのである。