ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXII 第IX巻 第XXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 297B · 10 sectiones

De Trinitate libri XII 9.22.1

1

Honor a Deo quaerendus. Dei dilectione carent Christum in nomine Dei non suscipientes. --Namque in hoc ipso eodemque sermone, in quo operibus suis testari se ipsum a Patre missum esse docet, et Patrem testantem quod ab eo missus sit significat, cum dixisset: Et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 44) , non tamen dictum hoc nudum, et non antea ad unitatis fidem praeparatum reliquit.

PL 10, 297B

栄誉は神に求められるべきである。神の名においてキリストを受け入れない者たちは、神への愛を欠く。――実に、自らの業によって、自らが父から遣わされた者であることを証しし、父が、自らが遣わされたことを証しすると示す、まさにその同じ語りにおいて、「唯一の神である者の栄誉を、汝らは求めない」(ヨハネ5:44)と述べたのち、この言葉を、裸のまま、また一体性の信に前もって備えることなく残したのではない。

De Trinitate libri XII 9.22.2

2

Superius enim ita ait: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Honorem ab hominibus non accipio; sed cognovi vos, quoniam dilectionem Dei non habetis in vobis.

PL 10, 297C

前にこう言っているからである。「汝らは、命を得るために私のもとに来ようとしない。私は人々から栄誉を受けない。しかし私は、汝らのうちに神への愛がないことを知っている」。

De Trinitate libri XII 9.22.3

3

Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab hominibus accipitis, et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 40 et seqq.) ?

PL 10, 297C

「私は私の父の名において来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名において来るなら、その者を汝らは受け入れる。人々から栄誉を受け、唯一の神である者の栄誉を求めない汝らが、どうして信じることができようか」(ヨハネ5:40以下)。

De Trinitate libri XII 9.22.4

4

Honorem improbat hominum: quia honor potius quaerendus a Deo est, et infidelium est honorem ab alterutro accipere. Quid enim homo homini honoris impertiet?

PL 10, 298A

彼は人々の栄誉を斥ける。栄誉はむしろ神に求められるべきであり、互いから栄誉を受けることは不信の者たちのすることだからである。人が人に、どんな栄誉を与えられようか。

De Trinitate libri XII 9.22.5

5

Cognitum itaque sibi ait, dilectionem Dei in his non esse: et non manentis in his dilectionis Dei hanc docet causam, quia se venientem in nomine patris sui non accipiunt. Quid rogo est, in nomine Patris cum venire? Numquid aliud, quam in nomine Dei?

PL 10, 298A

そこで彼は、神への愛が彼らのうちにないことを、自らは知っていると言う。そして神への愛が彼らのうちにとどまらない原因を、こう教える。父の名において来た自らを、彼らが受け入れないからである。父の名において来るとは何なのか、私は問う。神の名において来ることのほかに、何であろうか。

De Trinitate libri XII 9.22.6

6

Aut numquid non idcirco in his dilectio Dei non est, quia non susceptus sit in nomine Dei veniens? Aut numquid in se non et naturam Dei significaverat, dicens: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis?

PL 10, 298A

あるいは、神の名において来た者が受け入れられなかったから、彼らのうちに神への愛がないのではないか。あるいは彼は、「汝らは命を得るために私のもとに来ようとしない」と言うことで、自らのうちに神の本性をも示したのではなかったか。

De Trinitate libri XII 9.22.7

7

Nam et in eodem ipse sermone jam dixerat: Amen, amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii Dei; et qui audierint, vivent (Ibid. V, 35) .

PL 10, 298A

実際、同じ語りにおいて、彼はすでにこう言っていた。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。時が来る。いまがそのときである。そのとき、死者たちは神の子の声を聞き、聞いた者たちは生きる」(ヨハネ5:35)。

De Trinitate libri XII 9.22.8

8

Cum in nomine Patris venit; neque ipse Pater est, nec tamen non in ea est divinitatis natura qua Pater est: quia et Filio et Deo proprium est in nomine Dei patris venire. Deinde accipiendus est alius in nomine eodem veniens.

PL 10, 298B

父の名において来るとき、彼自身が父なのではないが、しかし、父である神性の本性のうちにないのでもない。父なる神の名において来ることは、子にとっても神にとっても固有だからである。次に、同じ名において来る別の者が受け入れられるべきことになる。

De Trinitate libri XII 9.22.9

9

Sed hic homo est, a quo sibi honorem homines sperabunt, et cui honorem reddent vicissim; cum tamen se idem in nomine Patris venisse fallet. Et hic quidem antichristum significari non obscurum est, mendacio paterni nominis gloriantem.

PL 10, 298B

しかしこれは、人々がそこから自分たちのために栄誉を望み、栄誉を返す相手となる人であり、しかも同じ者が、自らが父の名において来たと偽る。そしてこれが反キリストを指すことは、明らかである。父の名という偽りを誇る者だからである。

De Trinitate libri XII 9.22.10

10

Et cum hunc honorabunt, atque ab eo honorabuntur (hunc enim spiritum erroris excipient); honorem ejus qui est solus Deus non quaerent.

PL 10, 298B

そして人々がこの者を敬い、この者から敬われるとき(彼らは誤りの霊を迎え入れるのである)、唯一の神である者の栄誉を求めなくなる。