ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XIX 第IX巻 第XIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 295A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 9.19.1

1

Ubique Dominus nec eumdem cum Patre nec diversum se profitetur. Fidei honore, adeoque natura patri se aequavit. --Tenuit autem hunc semper Dominus fidei ecclesiasticae modum, ut patrem Deum unum praedicans, a sacramento se Dei non separaret unius, dum per naturam nativitatis neque alium se Deum profiteretur esse, neque ipsum: quia eum nec diversi generis Deum esse natura in eo unius Dei patitur, neque nativitas admittit non perfectum ei esse quod filius est.

PL 10, 295A

主はどこにおいても、自らが父と同一だとも、別だとも宣言しない。信の栄誉において、したがって本性において、自らを父と等しくした。――主はつねに教会の信仰のこの様式を保った。すなわち、父を唯一の神として宣べ伝えつつ、唯一の神の秘義から自らを切り離さなかった。誕生の本性によって、自らが別の神であるとも、父自身であるとも宣言しなかったのである。唯一の神の本性が彼のうちにあるゆえに、彼が別の類の神であることは許されず、また誕生が、子であるところのものが彼において完全でないことを認めないからである。

De Trinitate libri XII 9.19.2

2

Ita nec separabilis a Deo potest esse, neque ipse est. Per quod ita omnem sermonis sui significationem temperat, ut quidquid Deo patri honoris protestaretur, id modestissima confessione etiam sibi proprium esse monstraret.

PL 10, 295B

こうして、彼は神から切り離されることもありえず、彼自身が父であるのでもない。それゆえ、彼は自らの語りのあらゆる意味を調整し、父なる神に栄誉として表明したことは何であれ、この上なく控えめな告白によって、自らにも固有であると示した。

De Trinitate libri XII 9.19.3

3

Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1) , quaero in quo se in natura discreverit, qui non discrevit in honore?

PL 10, 295B

「神を信じよ、また私をも信じよ」(ヨハネ14:1)と言うとき、栄誉において区別しなかった者が、本性においてどこで自らを区別したというのか、私は問う。

De Trinitate libri XII 9.19.4

4

Dicens enim, Et in me credite, cum dixisset, Et in Deum credite: anne per id quod ait, in me, non et suam intelligitur significasse naturam? Naturam plane separa, si fidem separas.

PL 10, 295B

「神をも信じよ」と言ったのちに「私をも信じよ」と言うことによって、「私を」と言うことで、自らの本性をも示したと理解されないだろうか。信を切り離すなら、本性を切り離すがよい。

De Trinitate libri XII 9.19.5

5

Si credidisse sine Christo in Deum vita sit, Christum a Dei et nomine et proprietate divelle. Quod si vitam perficit credere in Christo eos, qui in Deum credant; verbi virtutem diligens lector expendat, Credite in Deum, et in me credite.

PL 10, 295C

もし、キリストなしに神を信じたことが命であるなら、キリストを、神の名からも固有性からも引き裂け。しかし、神を信じる者が、キリストを信じることで命を完成させるのなら、注意深い読者は語の力を量るがよい。「神を信じよ、また私をも信じよ」。

De Trinitate libri XII 9.19.6

6

Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite, uniens se fidei Dei, et naturae ejus univit, cum memorato Deo, in quem credi oporteret, et in se docuerit esse credendum: Deum se per id docens, cum credendum in eum sit ab his, qui in Deum credant.

PL 10, 295C

「神を信じよ、また私をも信じよ」と言うとき、自らを神への信に結びつけることで、その本性にも結びつけたのである。信じられるべき神を言及したのち、自らにおいても信じられるべきだと教えたからである。神を信じる者が彼を信じなければならない以上、そのことによって、自らが神であると教えたのである。

De Trinitate libri XII 9.19.7

7

Occasionem tamen irreligiosae unionis exclusit: quia cum et in Deum, et in se credendum professus sit, fidem de se solitario non reliquit.

PL 10, 295C

それでも彼は、不敬虔な合一の機会を閉ざした。神においても自らにおいても信じられるべきだと宣言することで、自らについて孤立した信を残さなかったからである。