ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber X, Caput XLII 第X巻 第XLII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 376A · 10 sectiones

De Trinitate libri XII 10.42.1

1

Tristitiam, calicis deprecationem, etc. Apostolos spectare. --Praestant autem sibi mutuam Evangelia plenitudinem: dum alia ex aliis, quia omnia unius Spiritus praedicatio sit, intelliguntur.

PL 10, 376A

悲しみ、杯を退ける祈りなどは、使徒たちに関わる。――福音書は互いに相互の充満を提供する。すべては一つの霊の宣べ伝えであるから、あるものは別のものによって理解される。

De Trinitate libri XII 10.42.2

2

Hanc enim tacitam ab omnibus pro Apostolis Domini orationem Joannes maxime spiritalium causarum praedicator ostendit, Dominum ita precatum esse, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo.

PL 10, 376A

実際、主のこの、使徒たちのための、ほかのすべての者には黙されていた祈りを、霊的な事柄の最大の宣教者であるヨハネが、主が次のように祈ったと言って示している。「聖なる父よ、彼らを汝の名において守れ。」

De Trinitate libri XII 10.42.3

3

Cum essem cum eis, ego custodiebam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, et custodivi (Joan. XVII, 11 et 12) .

PL 10, 376B

「私が彼らとともにいたとき、私は彼らを汝の名において守った。汝が私に与えた者たちを、私は守った」(ヨハネ17:11、12)。

De Trinitate libri XII 10.42.4

4

Non sibi itaque fuit oratio illa, sed apostolis: nec sibi tristis est, qui orare eos ne tententur monet: nec sibi angelus mittitur, qui si vellet, duodecim millia legionum de coelis deduceret: nec propter mortem timet, qui usque ad mortem anxius est: nec ut se transeat calix, rogat; sed a se transire calicem rogat, qui tamen transire non possit, nisi eum biberit.

PL 10, 376B

したがって、あの祈りは自分のためではなく、使徒たちのためであった。彼らに、誘惑に陥らないよう祈れと戒める者は、自分のために悲しんでいるのではない。望めば天から一万二千軍団を呼び寄せうる者は、天使が自分のために遣わされるのではない。死に至るまで不安な者は、死のゆえに恐れているのではない。杯が自分を通り越すよう求めているのではなく、それでも、自分がそれを飲まなければ過ぎ去りえない杯が、自分から過ぎ去るよう求めているのである。

De Trinitate libri XII 10.42.5

5

Transire autem non loco decedere est, sed omnino non exstare: quod quidem ipsum et evangelicus et apostolicus sermo significat, cum dicitur, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Marc. XIII, 31) .

PL 10, 376B

過ぎ去るとは、場所を去ることではなく、まったく存在しなくなることである。これは福音書の言葉も使徒の言葉も示している。「天地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(マルコ13:31)。

De Trinitate libri XII 10.42.6

6

Sed et Apostolus: Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17) . Sed et cum ait, Et figura hujus mundi transibit (I Cor. VII, 31) .

PL 10, 376B

また使徒も言う。「見よ、古いものは過ぎ去り、新しいものとなった」(二コリント5:17)。また「この世の姿は過ぎ去る」(一コリント7:31)と言うときもそうである。

De Trinitate libri XII 10.42.7

7

Calix ergo, de quo Patrem orat ut transeat, non potest transire nisi bibatur: et quod orat Dominus; utique pro his orat, quos cum his manens ipse salvavit, quos et Patri salvandos reliquit.

PL 10, 376C

したがって、彼が父に、過ぎ去るようにと祈る杯は、飲まれなければ過ぎ去りえない。そして主が祈るのは、彼らとともにいて自ら救った者たち、また救われるよう父に委ねた者たちのためなのである。

De Trinitate libri XII 10.42.8

8

Nunc vero sacramentum mortis peracturus, Patrem his custodem precatur: et missi in eo angeli, si tamen ita est, non ambigua praesentia est; et obtentae precis manifesta securitas est, cum eos consummata oratione adhortatur in somnum.

PL 10, 377A

今や死の秘義を成し遂げようとして、彼は父に、彼らの守り手となるよう祈る。そして、彼のもとに遣わされた天使は、もしそうであるならば、曖昧でない臨在であり、聞き入れられた祈りの明白な確かさである。祈りを終えて彼らを眠りへと勧めるからである。

De Trinitate libri XII 10.42.9

9

Effectum autem impetratae orationis, et adhortatae dormitionis securitatem, jam in ipso opere passionis Evangelista demonstrat, cum apostolis omnibus, de persecutorum manibus elapsuris ait: Ut adimpleretur verbum quod dixerat, quoniam quos dedisti mihi, non perdidi ex eis neminem (Joan. XVIII, 9) .

PL 10, 377A

聞き入れられた祈りの成果と、勧められた眠りの確かさを、福音書記者は、受難の業そのものにおいてすでに示している。迫害者たちの手から逃れようとしている使徒たち全員について、こう言うのである。「彼が言った言葉が成就するためであった。『汝が私に与えた者たちのうち、私は一人も失わなかった』」(ヨハネ18:9)。

De Trinitate libri XII 10.42.10

10

Impletur enim per se orationis precatio, et salvi omnes sunt. Sed oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non deficiat, licet territa.

PL 10, 377A

祈りの願いはそれ自体で成就し、全員が救われた。しかし父に祈られるのは、自らによって救われた者たちを、今は父自身が自らの名において救うようにである。そして父は、恐れに襲われながらも、ペトロの信仰が、悔いが続くことによって失われないほどに救う。