ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XXIV 第V巻 第XXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 145A · 1 sectio

De Trinitate libri XII 5.24.1

1

Summa eorum quae hocce libro hactenus probata sunt. --Nunc quia omni hoc sermone nostro demonstratum existimamus, nullam interpositam intelligentiae rationem fuisse, ut Deus verus et Deus falsus in sensum humanae mentis incideret, cum Deum et Deum, et Dominum et Dominum lex locuta sit; neque in nominibus naturisque significatam diversitatem fuisse, ne non secundum nomen naturae et natura nominis posset intelligi; cum virtus Dei, potestas Dei, res Dei, nomen Dei in eo esset, quem Deum lex praedicabat: quae secundum sacramenti evangelici distributionem, ad personae significationem, demonstraret et in creando mundo obedientem dictis Dei Deum, et in figurando homine communis secum et Dei imaginis Deum creatorem, et in judicandis Sodomitis judicem Dominum a Domino, et in largiendis benedictionibus et in decernendis mysteriis legis angelum Dei Deum: ut ad salutarem confessionem in patre Deo et in filio Deo Deus semper ostensus, naturae veritatem ipso naturae nomine edoceret, cum lex Deum utrumque significans, ambiguitatem non relinqueret veritatis.

PL 10, 145A

この書でここまでに証明されたことの要約。――さて、我々は、この我々の議論全体によって、次のことが示されたと考える。律法が神と神、主と主と語った以上、真の神と偽りの神が人間の精神の理解にありうるような、理解の道理は差し挟まれていなかったこと。名と本性において示された相違もなかったこと。すなわち、名が本性に従い、本性が名に従うものと理解されえないほどの相違はなかった。律法が神と宣べた者のうちに、神の力、神の権力、神の事柄、神の名があったからである。律法は、福音の秘義の配分に従って、位格の指示のために、世界の創造において神の言葉に従う神を示し、人を形づくるにあたって、自らと共通の神の像をもつ創造者なる神を示し、ソドムの人々を裁くにあたって、主から主という裁き主を示し、祝福を与え律法の奥義を定めるにあたって、神の天使なる神を示した。こうして、父なる神と子なる神における救いの告白へ向けて、神は常に示され、本性の名そのものによって本性の真理を教え、律法は両者を神として示すことで、真理の曖昧さを残さなかったのである。