De Trinitate libri XII 11.24.1
Non pudeat pravum sensum veritate percepta demutare. --Et si forte humanae conditionis errore praesumptum aliquid sensu tenebimus, profectum intelligentiae per revelationis gratiam non recusemus: Ne intellexisse aliquid semel suo sensu ad id valeat, ut pudeat rectius aliquid demutando sentire.
PL 10, 416A真理を知った後に、誤った理解を改めることを恥じてはならない。――そして、人間の境遇の誤りによって何かを思い込んだまま理解に保っているとしても、啓示の恩寵による理解の進歩を拒まないようにしよう。ひとたび自らの理解で何かを理解したということが、より正しいことを理解して改めるのを恥じるほどの力をもたぬように。
De Trinitate libri XII 11.24.2
Ob quod prudenter consulteque moderandum haec ad Philippenses quoque idem beatus Apostolus scribit: Quotquot ergo perfecti sumus, haec sentiamus: et si quid aliter sentitis, id quoque Deus vobis revelabit.
PL 10, 416Bそのため、思慮深く慎重にこれを調整するようにと、同じ幸いなる使徒はフィリピの人々にもこう書く。「それゆえ、我々のうち完全な者は、皆このことを心に思おう。そして、もし汝らが何かについて別の考えを持っているなら、それについても神が汝らに啓示するであろう。」
De Trinitate libri XII 11.24.3
Verum in quo festinavimus, in ipso ingrediamur (Philip. III, 15 et 16) . Non praejudicat sensus anterior Dei revelationi.
PL 10, 416B「ただ、我々が急いで向かってきたそのところにおいて、進み入ろう」(フィリピ3:15、16)。以前の理解は、神の啓示を先取りして断じることはない。
De Trinitate libri XII 11.24.4
Nam Apostolus monuit in quo sapiant, qui sapiunt perfecte: et his qui aliter sapiunt revelationem Dei, ut id quod perfectum est sapiant, exspectat.
PL 10, 416B使徒は、完全に悟る者たちが何において悟るべきかを戒め、別様に悟る者たちには、完全なものを悟るようにと、神の啓示を待っている。
De Trinitate libri XII 11.24.5
Si qui ergo profundam hanc arcanae scientiae dispensationem aliter intellexerunt, et per nos rectum aliquid et probabile afferetur; non pudeat eos secundum Apostolum per revelationem Dei sapere perfecte: Neque magis ament veritatem nescisse quam oderint permansisse non veris.
PL 10, 416Bしたがって、もしこの秘められた知識の深い経綸を別様に理解した者があり、我々によって何か正しく認められることが示されるなら、彼らは、使徒に従い神の啓示によって完全に悟ることを恥じてはならない。また、真ならざるもののうちにとどまり続けたことを憎む以上に、真理を知らなかったことを愛することのないように。
De Trinitate libri XII 11.24.6
Eos enim, qui aliter sapiunt, et quibus id Deus revelavit, monet in id festinare, in quo ingressi fuerint: ut relicto primae ignorantiae sensu, secundum propositae festinationis ingressum, revelationem perfectae intelligentiae consequantur.
PL 10, 416C別様に悟る者たち、また神がそれを啓示した者たちに、使徒は、すでに進み入ったそのところで急ぐようにと勧める。最初の無知の理解を捨てて、提示された急ぎの歩みに従い、完全な理解の啓示に至るためである。
De Trinitate libri XII 11.24.7
Ingrediamur itaque in quo festinavimus. Et si forte festinationem nostram devii itineris error moratur; per revelationem tamen Dei in id quod festinavimus rursum ingressi, festinationis nostrae non demutemus ingressum.
PL 10, 417Aしたがって、我々が急いで向かってきたところに進み入ろう。もし道を外れた道の誤りが、我々の急ぎを遅らせるとしても、神の啓示によって、急いで向かってきたところにふたたび進み入ったなら、我々の急ぎの歩みを改めないでおこう。
De Trinitate libri XII 11.24.8
Festinavimus enim ad Christum Jesum Dominum gloriae et regem aeternorum saeculorum, in quo restaurata sunt omnia in coelis et in terra, cui constant omnia, in quo et cum quo semper manebimus.
PL 10, 417A我々が急いだのは、栄光の主にして永遠の世々の王、キリスト・イエスへだからである。彼において、天にあるものも地にあるものも、万物が回復され、万物は彼に属して成り立ち、彼において、彼と共に、我々は常にとどまる。
De Trinitate libri XII 11.24.9
In his ergo ingressi sapimus perfecte: et si quid aliter sapimus, Deus nobis id quod perfecte sapitur revelabit.
PL 10, 417Aこれらの点に進み入った我々は、完全に悟っている。もし何か別様に悟るなら、神は我々に、完全に悟られることを啓示するであろう。
De Trinitate libri XII 11.24.10
Itaque secundum apostolicam fidem sacramentum dictorum praesentium retractemus; et eo modo, quo superius a nobis tractata sunt omnia, ut omnem impiae voluntatis sensum sub dictis apostolicis praeceptum ex ipsa fidei apostolicae veritate prodamus.
PL 10, 417Aそこで、使徒的な信仰に従って、現在の言葉の秘義を改めて考察しよう。しかも、これまで我々がすべてを論じたのと同じ仕方で、使徒の言葉のもとにあらかじめ持ち込まれた不敬虔な意志のあらゆる理解を、使徒的信仰の真理そのものから明らかにするためである。