De Trinitate libri XII 7.5.1
Sabellii error ejusque confutatio. emdash;Unum Deum Sabellius praedicat Filii nativitate sublata, dum naturae Virtutem, quae operata in homine est, Deum esse non ambigit.
PL 10, 203Aサベリオスの誤りとその論駁。――サベリオスは、子の誕生を取り去って唯一の神を宣べる。人において働いた本性の力を、神であると疑わないからである。
De Trinitate libri XII 7.5.2
Sacramento etenim filii ignorato, per gestorum admirationem fidem verae generationis amisit: et dum audit, Qui me vidit, et Patrem (Joan. XIV, 9) , indiscretae et indissimilis in Patre et filio naturae impie arripuit unionem, non intelligens naturalem unitatem sub nativitatis significatione monstrari: cum per id, quod in Filio Pater videtur, confirmatio divinitatis sit, non nativitatis abolitio.
PL 10, 203A子の秘義を知らずに、なされた業への驚嘆によって、真の生成への信仰を失った。そして「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)と聞いて、父と子における区別のない、異ならない本性の合一を不敬にも取り上げ、本性の一体性が誕生の表示のもとに示されていることを理解しない。子において父が見られるということは、神性の確証であって、誕生の廃棄ではないのに。
De Trinitate libri XII 7.5.3
Cognitio itaque alterius in altero est, quia non differt alter ab altero natura: et in quo nihil differunt, in eo indifferens contemplatio est de proprietate naturae. Nec sane ambigi potest, quin ex se speciem Dei formae, qui in forma Dei manebat, ostenderet.
PL 10, 203Aしたがって、一方の認識は他方のうちにある。一方が他方と本性において異ならないからであり、何も異ならないその点において、本性の固有性についての観想は異ならない。神の形のうちにとどまっていた者が、自らから神の形の姿を示したことは、疑いえない。
De Trinitate libri XII 7.5.4
Succedit quoque ad hujus pravae opinionis stultum furorem etiam hoc dictum Domini: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Naturae enim indissimilis unitas irreligiose ad unionis profecit errorem: et rationem dicti virtus sola intellecta non tenuit.
PL 10, 203Bこの誤った意見の愚かな狂気には、主のこの言葉も加わる。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。本性の異ならぬ一体性は、不敬虔にも合一の誤りへと進み、力だけが理解されて、この言葉の理を捉えなかった。
De Trinitate libri XII 7.5.5
Non enim solitarium significat, Ego et Pater unum sumus. Nam conjunctio ea, quae significat et patrem, intelligentiam non admittit unius: et illud quod sumus, non patitur singularem: hoc vero quod unum sumus, non nativitatem adimit, sed naturam non discernit in genere; dum neque unum diversitatis est, nec sumus unius est.
PL 10, 203B「私と父は一つである」は、孤独な者を意味しない。父をも示す接続詞「と」は、一者の理解を受けつけず、「である」という複数の語は単数を許さない。「一つである」という語は、誕生を奪うのではなく、類において本性を分けないのである。「一つ」は相違のものではなく、複数形は一者のものではないからである。