ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XL 第VII巻 第XL章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 233A · 10 sectiones

De Trinitate libri XII 7.40.1

1

Nec aliud sunt, nec unus: dum et loquitur Filius, sed non a se: dum Pater agit, sed per Filium in quo et maneat. --Ac ne dubium hoc atque ambiguum sacramentum fides evangelica susciperet, hunc doctrinae suae Dominus ordinem tenuit: Non creditis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me?

PL 10, 233A

彼らは別のものではなく、一でもない。子は語るが自らからではなく、父はなすが、自らもとどまる子を通してである。――そして、この秘義を福音の信仰が疑わしくも曖昧にも受け取らないように、主は自らの教えのこの順序を保った。「汝らは私を信じないのか。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを。」

De Trinitate libri XII 7.40.2

2

Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10) .

PL 10, 233A

「私が汝らに語る言葉は、私自身から語るのではない。私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである」(ヨハネ14:10)。

De Trinitate libri XII 7.40.3

3

Quibus, rogo, aliis in Patre et Filio naturae proprietas demonstrari, quam his ipsis verbis, potuit et potest, nativitatis tamen in omnibus significatione praelata?

PL 10, 233A

いったい、父と子における本性の固有性は、これらの言葉そのもの以外のどの言葉で示されえたか、また示されうるか。誕生の表示がすべてにおいて先立っているのに。

De Trinitate libri XII 7.40.4

4

Cum enim ait: Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; non exemit personam, neque se filium denegavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit.

PL 10, 233B

「私が汝らに語る言葉は、私自身から語るのではない」と言うとき、彼は位格を取り去ったのではなく、自らが子であることを否定したのでもなく、自らのうちの父の力の本性を隠したのでもない。

De Trinitate libri XII 7.40.5

5

Nam dum loquitur ipse (signatus pronomine ego ), in substantia manens loquitur: dum autem non ab se loquitur, nativitatem in se Dei ex Deo patre testatur.

PL 10, 233B

彼自身が語るとき(代名詞「私」によって示される)、彼は実体にとどまりつつ語る。しかし、自分からは語らないとき、自らのうちの、父なる神からの神の誕生を証する。

De Trinitate libri XII 7.40.6

6

Ipse in separabilis ab eo atque indissimilis unitate naturae: quia quamvis ab eo loquatur, ipse tamen loquitur. Nam qui non a se loquitur, et tamen loquitur, non potest non esse dum loquitur: et dum non a se loquitur, ostendit non suum tantum esse quod loquitur.

PL 10, 233B

彼自身が、本性の一体性によって、父から分かたれず〔底本は in separabilis。inseparabilis と読む〕、また異ならない。彼は父から語るにせよ、語るのは彼自身だからである。自分からは語らないが語る者は、語っているとき存在しないことはありえず、自分からは語らないとき、語っていることが自分だけのものではないと示している。

De Trinitate libri XII 7.40.7

7

Subjecit enim: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Manere in Filio Patrem, non est singularis atque unici: operari vero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri.

PL 10, 233B

彼は付け加えたからである。「私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである」。父が子のうちにとどまることは、単独で唯一の者のことではなく、父が子を通して働くことは、異なる者、外の者のことではない。

De Trinitate libri XII 7.40.8

8

Sicuti non unius est, non ab se loqui quae loquatur; neque rursum alieni ac separabilis sit, loqui per loquentem: sed hoc eorum sacramentum est, qui unum sunt.

PL 10, 233C

語る内容を自分からは語らないことが、一つの者のことではないように、また逆に、語る者を通して語ることが、異質で分離しうる者のことでもない。それは、一つである者たちの秘義である。

De Trinitate libri XII 7.40.9

9

Et uterque non aliud sunt, qui per naturae proprietatem in sese sunt: quorum haec unitas est, ut loquens non ab se loquatur; neque qui non ab se loquitur, non loquatur.

PL 10, 233C

そして両者は別のものではない。本性の固有性によって互いのうちにある者たちである。その一体性とは、語る者が自分からは語らないこと、自分からは語らない者が語らないのではないことである。

De Trinitate libri XII 7.40.10

10

Et quia in se Patrem et loqui et operari docuerat; perfectae hujus unitatis fidem statuit, dicens: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite (Ibid., 11) . Pater operatur in Filio; sed et Filius opus Patris operatur.

PL 10, 233C

そして彼は、父が自らのうちで語り、また働くと教えていたので、この完全な一体性への信仰を定めて言う。「私のうちにとどまる父が、自らの業をなしているのである。私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、私を信じよ。そうでないなら、業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ14:11)。父は子のうちで働く。しかし子もまた、父の業を働く。