ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XLVI 第VI巻 第XLVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 194B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 6.46.1

1

Inexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus. --Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur.

PL 10, 194B

キリストを神の子と否む者には弁解の余地がない。彼はキリストの代わりに反キリストを受け入れることになる。――これは人間的な誤りではなく、神の子を否むことにおいて、無知の過ちではない。否まれるものを知らずにいることが許されないところだからである。無から存立する被造物が、神の子と言われる。

De Trinitate libri XII 6.46.2

2

Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse.

PL 10, 194C

もしこれを、父が語らず、子が証言せず、使徒が宣べ伝えなかったとしても、なおあえて口にすることは、キリストを知らないだけでなく、憎むことである。

De Trinitate libri XII 6.46.3

3

Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17) ; et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37) ; et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16) ; et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21) ; et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine.

PL 10, 194C

実際、父が自らの子について「これは」と言い(マタイ3:17)、子が自らについて「汝と語っている者こそ、その者である」と言い(ヨハネ9:37)、ペトロが「汝は」と告白し(マタイ16:16)、ヨハネが「この者は真の者である」と証しし(一ヨハネ5:21)、パウロが固有の子について宣べ伝えることをやめないのに、私は、否むことへの憎しみ以外のものを理解しない。そこでは、無知の誤りが罪責において免責されないのである。

De Trinitate libri XII 6.46.4

4

Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita credimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat.

PL 10, 194C

さしあたり、後に反キリストにおいて語ることになるまさにその者が、自らの到来の預言者たち、先駆者たちを通して、確かにこう語っている。それは、この新しい試みによって、救いをもたらす信仰の告白を揺さぶり、まず我々の良心から、我々がそう信じているのだから、本性的な子の理解を奪い、次に、養子であるであろう名の残りをも排除するためである。

De Trinitate libri XII 6.46.5

5

Nam cum quibus (seu, in quorum sententia ) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur.

PL 10, 195A

実際、キリストを被造物とする者たち(あるいは「その者たちの見解において」)にとっては、反キリスト自身がキリストであることが必然である。被造物は子の固有性を持たないのに、彼は自らを神の子と偽るのだから。そしてそのことによって、今この神の子を否んでいる者たちによって、そのとき、あの者がキリストと信じられるのである。