De Trinitate libri XII 12.24.1
Filius ut omnia cum Patre habet communia, ita et semper esse. Patri proprium est esse. Filio proprium est et esse. --Formam itaque atque imaginem invisibilis Dei unigenitus in se Deus continens, in omnibus his quae propria Deo patri sunt, per plenitudinem verae in se divinitatis aequatur.
PL 10, 447B子は父と共にすべてを共有するように、つねに存在することも共有する。父に固有なのは存在することであり、子に固有なのも存在することである。――独り子なる神は、見えない神の形と像を自らのうちに保ち、父なる神に固有なあらゆることにおいて、自らのうちにある真の神性の充満によって、父と等しい。
De Trinitate libri XII 12.24.2
Nam, ut superioribus libris docuimus, per virtutem et venerationem, sicut Pater, et honorandus et potens est: ita et in eo quod Pater semper est, ei quoque, in eo quod filius est, Filio semper esse commune est.
PL 10, 447Bというのは、先の巻で教えたとおり、力と崇敬において、父が敬われるべき、力ある者であるように、子もまたそうである。同じく、父がつねに存在するということにおいて、子であるということにおいても、つねに存在することが子にも共通である。
De Trinitate libri XII 12.24.3
Nam secundum ad Moysen dictum, Misit me ad vos is qui est (Exod. III, 14) , Deo proprium esse id quod est, non ambigens sensus est: quia id quod est, non potest intelligi dicique non esse.
PL 10, 447Bモーセへの言葉、「あるという者が私を汝らに遣わした」(出エジプト記3:14)ということに従えば、あるということが神に固有であることは疑いのない理解である。あるものが、あらぬと理解され、言われることはできないからである。
De Trinitate libri XII 12.24.4
Esse enim et non esse contraria sunt: neque hae diversae significationes in unum atque idem coeunt; quia manente alia, altera non erit. Ergo ubi est, non potest vel sensum vel sermonem inire non esse.
PL 10, 447Bあることとあらぬこととは対立しており、これらの異なる意味が一つの同じものに合致することはない。一方が保たれる間、他方はありえないからである。したがって、あるところに、あらぬということが理解にも言葉にも入ることはできない。
De Trinitate libri XII 12.24.5
Sensui nostro retroacto semperque revocato ad intelligentiam ejus qui est de eo id ipsum tantum, quod est, ei semper anterius est: quia id quod infinitum in Deo est, semper se infiniti sensus nostri recursui subtrahat: ut ante id, quod proprium Deo est, semper esse, aliquid aliud intentio retroacta non capiat; quia nihil aliud ultra ad intelligentiam Dei, aeternitate procedendi, quam Deum semper esse semper occurrat.
PL 10, 447C我々の理解が遡って、あるという者の理解へ絶えず呼び戻されるとき、その者について、ただ「ある」ということだけが、つねにそれに先立つ。神における無限なものは、つねに我々の理解の無限の遡りから身を引くからである。その結果、神に固有のもの、つねにあることに先立って、遡った注意が何か別のものを捉えることはない。神の理解にとって、永遠に進んでも、神がつねにあることのほかに何も、それ以上に現れることはないからである。
De Trinitate libri XII 12.24.6
Quod igitur et per Moysen de Deo significatum, et per communem sensum nihil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum unigenito Deo esse proprium Evangelia testantur: cum in principio erat Verbum, et cum hoc apud Deum erat (Joan. I, 1) , et cum erat lumen verum (Ibid. 18) et cum unigenitus Deus in sinu Patris est, et cum Jesus Christus super omnia Deus est (Rom. IX, 5) .
PL 10, 448Aしたがって、モーセを通して神について示され、共通の理解によっても我々にそれ以外のことを理解することが許されないこと、まさにそのことが独り子なる神に固有であることを、福音書は証しする。「初めに言葉があった」、また「これは神のもとにあった」(ヨハネ1:1)、また「真の光があった」(ヨハネ1:18)〔底本の引照は Ibid. 18。引かれた句は現行の節番号と合わない〕、また独り子なる神は父の懐にいる、また、イエス・キリストは万物の上にある神である(ローマ9:5)と言うとき、である。