De Trinitate libri XII 9.16.1
Fidem interrogantis arguit, non dicta. --Videamus itaque, quid praeter bonum interrogans dixerit: ait enim, Magister bone, quid boni faciam (Marci X, 17)? Duas igitur res connuncupavit: et bonum, et magistrum.
PL 10, 294A彼が咎めたのは、問う者の信であって、語られた言葉ではない。――では、善いという語のほかに、問う者が何を言ったかを見よう。彼は言った。「善い師よ、私は何の善を行うべきか」(マルコ10:17)。すなわち、二つのことを併せて呼んだのである。善い者と、師と。
De Trinitate libri XII 9.16.2
Et quia non arguit bonum se dici; hoc necesse est arguat, quod magister bonus dictus sit. Ita autem arguit se magistrum bonum dici, ut fidem interrogantis potius, quam vel magistri in se vel boni nomen argueret.
PL 10, 294A彼は、善いと呼ばれたことを咎めないので、必ず咎めているのは、善い師と呼ばれたことである。しかも、善い師と呼ばれることを咎めるにあたっては、自らのうちの師の名や善さの名よりも、むしろ問う者の信を咎めたのである。
De Trinitate libri XII 9.16.3
Juvenis enim insolens per observantiam legis, et finem legis qui Christus est nesciens, et justificatum se in operibus existimans, et non intelligens venisse eum ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) , et impossibile esse legi per fidem justificationis salvare credentes (Rom. VIII, 3) , tamquam communium praeceptorum et in lege scriptorum magistrum interrogat Dominum legis et unigenitum Deum.
PL 10, 294Aその若者は、律法の遵守によって傲慢であり、律法の終わりがキリストであることを知らず、自らが行いによって義とされたと考え、彼がイスラエルの家の失われた羊たちのもとに来たこと(マタイ15:24)も、義認の信仰によって信じる者を救うことは律法には不可能であること(ローマ8:3)も、理解せずに、共通の戒めと律法に書かれた戒めの師として、律法の主であり独り子なる神である者に問うたのである。
De Trinitate libri XII 9.16.4
Detestatus itaque Dominus hanc de se irreligiosae fidei professionem, quod tamquam magister legis interrogaretur, respondit, Quid me vocas bonum?
PL 10, 294Bそれゆえ主は、律法の師として問われたという、自らについての不敬虔な信の宣言を忌み嫌い、こう答えた。「なぜ私を善いと呼ぶのか」。
De Trinitate libri XII 9.16.5
Atque ut significaret quatenus intelligendus et profitendus bonus esset, subjecit, Nemo bonus, nisi unus Deus; non respuens bonitatis nomen, si sibi hoc tamquam Deo deputaretur.
PL 10, 294Bそして、どの範囲で善いと理解され宣言されるべきかを示すために、こう続けた。「唯一の神のほかに、善い者はいない」。もし善いという名が、神として自らに帰されるのなら、その名を拒んだのではない。