De Trinitate libri XII 4.40.1
Pater de se dicit, Non est Deus praeter me, et de Filio, Non est Deus praeter te. Filius persona non genere a patre discretus. --Deus ergo in Deo est: et in quo est Deus, Deus est. Et quomodo non est Deus praeter te; cum in eodem Deus sit?
PL 10, 125B父は自らについて「私のほかに神はいない」と言い、子について「汝のほかに神はいない」と言う。子は、類によってではなく位格によって父から区別される。――それゆえ神は神のうちにあり、神がそのうちにある者は神である。そして、同じ者のうちに神がいるのに、どうして「汝のほかに神はいない」ことがあろうか。
De Trinitate libri XII 4.40.2
Usurpas, o haeretice, ad confessionem solitarii Dei patris, Non est Deus praeter me: quomodo ex praedicatione Dei patris dicentis, Non est Deus praeter te, dictum interpretaberis, si per id quod dictum est, Non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) , affirmare contendis, ne Dei filius Deus sit?
PL 10, 125C異端者よ、汝は、独りである父なる神の告白のために、「私のほかに神はいない」を用いる。だが汝は、父なる神が「汝のほかに神はいない」と語る宣言から言われたことを、どう解釈するのか。もし汝が、「私のほかに神はいない」(申命記32:39)と言われたことによって、神の子が神であることを否定するよう主張しようとするなら。
De Trinitate libri XII 4.40.3
Et cui ergo Deus (Pater) dixerit, Non est Deus praeter te? subjicere enim hic tibi personam solitarii non licebit. Dominus enim dixit regi quem excitavit, ex persona virorum excelsorum adorantium et deprecantinm, Quoniam in te est Deus.
PL 10, 125Cでは、(父なる)神は誰に「汝のほかに神はいない」と言ったのか。ここに、独りである者の位格を汝が当てはめることは許されないからである。主は、自らが起こした王に、礼拝し祈願する〔底本は deprecantinm。deprecantium と読む〕高き男たちの位格から、「汝において神がいる」と言ったのである。
De Trinitate libri XII 4.40.4
Solitarium res ista non recipit. In te enim praesentem, veluti ad quem sit sermo, significat.
PL 10, 125Cこの事柄は、独りの者を許さない。「汝において」は、語りが向けられる相手として、居合わせる者を示しているからである。
De Trinitate libri XII 4.40.5
Quod autem sequitur, In te est Deus, non solum eum qui praesens est, sed etiam eum qui maneat in praesente demonstrat: habitantem ab eo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis: Deus enim in eo est: et in quo est Deus, Deus est.
PL 10, 125C続く「汝において神がいる」は、居合わせる者だけでなく、居合わせる者のうちにとどまる者をも示している。住む者を、住まわれる者から区別しているが、ただ位格の区別によるのであって、類の区別によるのではない。神は彼のうちにおり、神がそのうちにある者は神だからである。
De Trinitate libri XII 4.40.6
Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque ex se genito manet. Deus in Deo, quia ex Deo Deus est. Tu es enim Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator (Is. XLV, 15) .
PL 10, 126A神は、自らとは異なり無縁な本性の住まいにいるのではなく、自らの、自らから生まれた者のうちにとどまるからである。神は神のうちにいる。神から出た神だからである。「汝は神である、しかし我々は知らなかった、イスラエルの神、救い主」(イザヤ45:15)。