De Trinitate libri XII 9.25.1
Hic non longe a regno Dei, dum tendit ad charitatem. --Videns autem Jesus quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei (Ibid. 34) .
PL 10, 300B彼は、愛へと向かうかぎり、神の国から遠くない。――イエスは、彼が賢く答えたのを見て、彼に言った。「汝は神の国から遠くない」(マルコ12:34)。
De Trinitate libri XII 9.25.2
Quid sibi vult tam moderatae responsionis professio ( supple, ut), cum hominem ad coelorum regnum fides ista consummet, unum Deum credere, et eum tota anima et totis viribus et toto corde diligere, proximum quoque ita ut se ipsum amare, Scriba hic non jam in regno Dei sit, sed non longe a regno Dei sit?
PL 10, 300Cこれほど控えめな答えの宣言は、何を意味するのか(「〜ように」を補え)。この信、すなわち唯一の神を信じ、全き魂、全き力、全き心をもってこれを愛し、隣人をも自分自身のように愛することが、人を天の国へと完成させるのに、この律法学者は、すでに神の国のうちにいるのではなく、神の国から遠くないところにいる、というのは。
De Trinitate libri XII 9.25.3
Alia istud significatione nudum vestientibus, et esurientem alentibus, et sitientem potantibus, et aegrotum visitantibus, et clausum carcere frequentantibus datur: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 10, 300Cそれは別の意味で、裸の者に衣を着せ、飢えた者を養い、渇いた者に飲ませ、病者を訪ね、牢に閉じ込められた者のもとを頻繁に訪れる者たちに与えられる。「来よ、私の父に祝福された者たちよ、世の創設から汝らのために備えられた国を受け継げ」(マタイ25:34)。
De Trinitate libri XII 9.25.4
Vel illis quibus haec pauperis spiritus merces est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Perfectus hic fructus est, et absoluta possessio est, et praeparati regni non incerta traditio (Marc. X, 20) .
PL 10, 301Aあるいは、心の貧しい者への報いであるこれを受ける者たちに。「心の貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。これは完全な実りであり、完全な所有であり、備えられた国の確かな引き渡しである(マルコ10:20)。
De Trinitate libri XII 9.25.5
Aut numquid adolescens minus aliquid horum confitebatur? Nam exaequata ad amorem suum dilectione proximi, quid de boni operis consummatione non egerat?
PL 10, 301Aあるいは、あの青年は、これらのうちの何かを欠いて告白していたのか。隣人への愛を自らへの愛と等しくしたのだから、善き業の完成について、何を行わなかったというのか。
De Trinitate libri XII 9.25.6
Interdum enim indulgentem officiosumque esse, non perfectae est charitatis: perfecta autem charitas omne cujusque modi indulgentiae implevit officium, cum non reliquerit quod alteri debeat, qui tantum alteri quantum sibi reddat.
PL 10, 301A実際、ときに寛大で親切であることは、完全な愛の証しではない。しかし完全な愛は、あらゆる種類の寛大さの務めを満たしている。他者に対して、自らに対するのと同じだけを返す者は、他者に負うべきものを残さないからである。
De Trinitate libri XII 9.25.7
Sed ignoratione consummati sacramenti detentum Scribam, professionem fidei Dominus collaudans, et non longe eum a Dei regno esse respondens, non tamen eum in ipsa jam beatae spei possessione constituit.
PL 10, 301Bしかし、完成された秘義を知らなかったために引き止められていた律法学者を、主は信の宣言について褒め、神の国から遠くないと答えたが、それでも彼を、幸いな希望の所有そのもののうちには置かなかった。
De Trinitate libri XII 9.25.8
Tendebat enim felici cursu, etsi ignoranti, et praelata omnibus dilectione Dei, et charitate proximi suae ipsius dilectioni exaequata. Cum tamen ei ipsi proximi charitati amorem Dei praetulisset, jam non holocaustomatum et sacrificiorum praescriptis continebatur. Non erat longe istud ab evangelico sacramento.
PL 10, 301B彼は、知らずにではあれ、幸いな道を進んでいた。神への愛をすべてに優先させ、隣人への愛を自らへの愛と等しくしたからである。しかし、その隣人への愛そのものよりも神への愛を優先させたとき、彼はもはや焼き尽くす供え物や犠牲の定めに縛られていなかった。これは福音の秘義から遠くなかった。