ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XV 第IX巻 第XV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 293B · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 9.15.1

1

Expenduntur objecta haereticorum. Christus non arguit quod dicatur bonus. --Ostensa itaque sacramentorum dispensatione, per quam haeretici ignorantes quosque fallerent, ut ea, quae per assumpti hominis naturam dicta gestaque sunt, omnia infirmitati divinitatis adscriberent, et formae Dei deputarent, quidquid formae servi propriae aptum est: nunc ipsis propositionibus eorum respondendum est.

PL 10, 293B

異端者たちの反論が検討される。キリストは、善いと呼ばれたことを咎めない。――こうして、秘義の経綸が示された。それによって異端者たちは、無知な者たちを欺こうとし、身に受けた人の本性を通して語られ行われたことをすべて神性の弱さに帰し、僕の形に固有に適合することをすべて神の形に帰したのである。いまや、彼ら自身の主張に答えなければならない。

De Trinitate libri XII 9.15.2

2

Tuto enim jam dictorum singulorum genera dijudicabuntur, cum Verbum et carnem, id est, Deum et hominem Jesum Christum sola fides sit confiteri.

PL 10, 293B

語られたことのそれぞれの類は、いまや安全に判別されるだろう。言葉と肉、すなわち神と人であるイエス・キリストを告白することだけが、信仰であるからである。

De Trinitate libri XII 9.15.3

3

Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum ex eo negandum per naturam haeretici existimant, quia dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Omnis responsionum ratio necesse est, ut ex interrogationum causis proficiscatur.

PL 10, 293B

異端者たちは、我々の主イエス・キリストが本性によって神であることを否定すべきだと考えている。彼が「なぜ私を善いと言うのか。唯一の神のほかに、善い者はいない」(マルコ10:18)と語ったからである。答えのすべての理は、問いの事情から出発するほかない。

De Trinitate libri XII 9.15.4

4

Ad id enim respondebitur, unde quaeretur. Et primum requiro a dicti hujus calumniatore, utrumne id arguere Dominum existimet, cur bonus dictus sit, seque maluerit malum dici. Id enim significari videtur hoc dicto, Quid me bonum dicis?

PL 10, 293C

問われたところから、答えられるからである。まず私は、この言葉を中傷する者に問う。彼は、善いと呼ばれたことを主が咎めていると考えるのか。自らが悪いと呼ばれることのほうを望んだと考えるのか。「なぜ私を善いと言うのか」というこの言葉は、そう意味しているように見えるからである。

De Trinitate libri XII 9.15.5

5

Non opinor quisquam tam vecors erit, ut malitiae professionem ei velit adscribere, qui dixerit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.

PL 10, 293C

「労し、重荷を負う者は、皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」と語った者に、悪意の宣言を帰そうと望むほど、正気を失った者は誰もいないと、私は思う。

De Trinitate libri XII 9.15.6

6

Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matt. XI, 28 et seqq.) .

PL 10, 293C

「私の軛を汝らの上に取り、私から学べ。私は柔和で心のへりくだった者だからである。そうすれば、汝らの魂は休みを見いだす。私の軛は負いやすく、私の荷は軽いからである」(マタイ11:28以下)。

De Trinitate libri XII 9.15.7

7

Mitem se profitetur atque humilem: et irasci credetur, cur bonus dictus sit? Professionum haec diversitas dissidet, ut bonitatis suae testis nomen in se bonitatis accuset. Non ergo irasci intelligitur se bonum dici.

PL 10, 293D

自らを柔和でへりくだった者と宣言している者が、善いと呼ばれたことに怒ると信じられるだろうか。これらの宣言の食い違いは、自らの善さの証人が、自らのうちにある善さの名を非難するというほどのものである。それゆえ、善いと呼ばれることに怒っているとは理解されない。

De Trinitate libri XII 9.15.8

8

Et quaerendum est quam aliam de se professionem arguat, qui non credendus est nomen in se bonitatis arguere.

PL 10, 294A

そして、善さの名を自らのうちで咎めるとは信じられない者が、自らについてのどんな別の宣言を咎めているのかが、問われなければならない。