De Trinitate libri XII 6.28.1
Filii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est. --Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur.
PL 10, 179A子の神からの誕生と、我々のもとへの到来が示される。ただ独り父を知る者は、父から出ているのだから、創造されたのではない。――実に、子が自らについて証しすることは、父の表示のこの固有性に劣るものではない。
De Trinitate libri XII 6.28.2
Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, 28 et 29) .
PL 10, 179B実際、父が「これは私の子である」と言うことに本性の示しがあり、また、彼が付け加えた「これに聞け」に、それゆえに彼が天から来た秘義と信への聴従があり、我々が、救いをもたらす告白の教えへと彼に聞くよう促されるのと同じように、その点で子は、誕生の真実と到来との両方を教えた。彼はこう言っている。「汝らは私を知らず、私がどこから来たかも知らない。私は自分から来たのではなく、私を遣わした者は真実であり、汝らはその者を知らない。だが私はその者を知っている。私はその者から出ており、その者が私を遣わしたからである」(ヨハネ7:28、29)。
De Trinitate libri XII 6.28.3
Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27) . Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat.
PL 10, 179B父を知る者はなく、このことについての子の表明はたびたびある(マタイ11:27)。彼が、自分だけに知られていると言うのは、自分が父から出ているからである。私は問う。父から出ているというそのことは、彼のうちに創造の業を示すのか、生成の本性を示すのか。
De Trinitate libri XII 6.28.4
Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat?
PL 10, 179Bもし創造の業であるなら、創造されるすべてのものも神から出ている。それなら、子が、父から出ているがゆえに父を知らないのではないというのに、どうして万物は父を知らないのか。
De Trinitate libri XII 6.28.5
Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat?
PL 10, 180Aだが、もし彼が、神から出ているという点で、生まれたのではなく創造されたと見られるなら、万物が神から出ている以上、なぜ彼は、父から出ているほかのものとともに、父を知らずにいないのか。
De Trinitate libri XII 6.28.6
Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit.
PL 10, 180Aだが、もし彼が父から出ているがゆえに、彼にとって知ることが固有であるなら、父から出ているというそのことが、彼に固有でないことがどうしてあろうか。すなわち、彼はただ独り父から出ているがゆえに、ただ独り神を知るのであるから、真の子は神の本性から出た者である、ということになる。
De Trinitate libri XII 6.28.7
Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem ( supple, habes), per quam solus Patrem novit, cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent.
PL 10, 180Aしたがって汝は、生成の固有性から、認識の固有性を得ている。そして、父から出ているというそのことは、彼における被造物の力(万物は創造の力によって神から〔底本は ad。ab と読む〕存在するのだから)ではなく、誕生の真実である(「得ている」を補え)。その真実によって、彼はただ独り父を知り、父から出ているほかのものは父を知らないのである。